Ab antiquis quidem temporibus huius Romanae et Apostolicae Sedis positum est in more ut S. R. E. Patribus Cardinalibus unum e praecipuis Urbis templis tribueretur quae vel antiquitate, vel artis magnificentia vel catholicarum rerum inceptis egregiis praestarent. Nos igitur mox eligendis Purpuratis Patribus proprium titulum assignare volentes nec tamen satis pro eorum numero habentes, templum quoque S. Emerentianae ad Turrim «Fiorenza», suprema et apostolica Nostra potestate, presbyterali cardinalicio titulo honestamus, datis iuribus et privilegiis, quae huiusmodi Romanae sacrae aedes habent. Mandamus autem ut hae Nostra e sub plumbo Litterae, eius cura qui templo S. Emerentianae ad Turrim «Fiorenza» praeest, publice clero atque populo legantur, die recurrente festo de praecepto, peractaeque rei congruum documentum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur, de more signatum sigilloque impressum.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.
Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 134-135.
Top | 20th Century | Guide | Home |
©1998-2018 Salvador Miranda.