The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Benedictus XV, allocutionem Amplissimum Collegium, 22 Martii 1917.

Amplissimum Collegium vestrum ad Nos idcirco in hodiernum diem convocavimus, ut novos viduatis ecclesiis episcopos destinemus. Cui quidem rei etsi poterat extra hunc Ordinem provideri, tamen eum morem, qui fuit olim, tractandi causas huiusmodi in sacro Consistorio, revocare libuit eo vel magis quia ex episcopalibus Sedibus quae vacant, una est, Veliterna scilicet, cui omnino est in hac dignitate loci consulendum. Verum antequam aggrediamur ad id quod est propositum, occasione utimur ut alia de re sane gravi vos alloquamur.

Nostis, Venerabiles Fratres, Decessorem Nostrum inclytae memoriae Pium X, quum Ordinatio Romanae Curiae a Sixto V potissimum constituta decursu temporis multis partibus demutata esset adeo ut singularum (Congregationum et Officiorum) iurisdictio, seu competentia non omnibus perspicua nec bene divisa evasisset, Constitutione Sapienti consilio ni Kal. Iul. MCMVIII decrevisse ut eadem ordinatio modo apto et omnibus perspicuo renovaretur.

Iam vero in meditanda et praeparanda Constitutionis huius confectione illud quoque est cogitatum de sacris Indicis et S. Officii Congregationibus coniungendis. Atque id in animo fuisse sollerti Pontifici, non solum patet ex iis quae tum acta sunt, sed etiam ex testimoniis clarorum virorum qui partem aliquam in iisdem agendis habuerunt. Par enim et consentaneum videbatur, ne dicamus necessarium, cuius Congregationis summum ministerium esset tutandi doctrinam fidei et morum, eidem incumbere munus vigilandi editioni librorum aliorumque scriptorum (quae quidem quum expeditissima via sit divulgandi hominum cogitata, mirum quantum valet in utramque partem, id est sive ad excolendos animos, sive ad corrumpendos); quin immo memoratae S. Congregationi munus eiusmodi tamquam praecipuum et proprium et peculiare esse demandandum: eo etiam ut praecaverentur de competentia inter easdem Congregationes controversiae; quae quidem, ut diximus, non postrema erat causa, cur nova ordinario Curiae suscepta esset. Huc accedebat quod S. Ofqcii Congregatio, quoties necessarium vel utile iudicaverat, toties de libris ceterisque scriptis censuram exercere consueverat: id qnod non parvo erat momento ad duarum Congregationum coniunctionem peragendam vel potius restituendam; nam ab initio unum idemque fuerant, dumtaxat consequenti tempore opportunum visum est eas separari.

Verumtamen, quia nonnulla erant quae dehortabantur ne in praesens copularentur iterum, placuit Decessori rem interim praetermittere, efficere tum quae poterant, cetera quae sibi proposuerat, relinquere Successoribus emendanda, si ita vellent, cum tempora paterentur.

Nunc vero, remotis iis quae obstabant, Nos, plane cum Decessore Nostro consentientes, adhibitis in consilium iis ipsis egregiis viris qui eidem Decessori in hoc navarunt operam, antequam novus promulgetur Codex, atque ut in ipso nihil hac quoque ex parte desideretur, munus damnandi prave scripta S. Congregationi Sancti Officii attribuere decrevimus, ut eius proprium ac peculiare sit, quale usque adhuc fuit S. Congregationis Indicis quae hoc ipso iam esse desinet.

Ne autem ex hac accessione muneris S. Officium nimis multis negotiis gravetur, placet constituere ut quicquid ad Indulgentias pertinet, omne posthac Poenitentiariae Apostolicae attributum sit; cuius quidem erit usitato sibi more de iis omnibus iudicare quae spectant ad usum et concessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam dogmaticam circa novas orationes et devotiones respiciunt. Id quod ipsa suadet affinitas rerum de quibus, ut propriis, agit Poenitentiaria Apostolica.

His mutationibus videmur perfectam reddere, quatenus humanae res possunt, Ordinationem Romanæ Curiæ, simulque praeclarum Decessoris consilium plene ad effectum adducere.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, IX (1917), 161-166.


Top XX Century Guide Home

©1998-2016 Salvador Miranda.