The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VII

URBIS

Templum S. Mariae Liberatricis ad collem Testaceum, Romae, diaconiae dignitate honestatur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Auctis hodie fere in immensum Ecclesiae negotiis,visum est Nobis, quos instantia illa et sollicitudo omnium Ecclesiarum premunt (cfr. 2 Cor., 11, 28), e christianae rei publicae utilitate esse, si Patrum Cardinalium numerus augeretur : cum enim Christi religio fere omnibus iam populis et getibus sit feliciter illata, decet sane ut purpuratorum Patrum Collegium, quorum consiliis PontificesRomani, quasi firmissimo comparato praesidio, in Ecclesiae gubernatione usquequaque usi sunt, undique accitis prudentissimis viris, amplificetur et augeatur. Quibus tamen cum attribuendi tituli satis non sint, placuit iis templis, quae antiqua consuetudine sacris Cardinalibus deferri solerent, nonnulla alia accensere, in quibus templum quoque est S. Mariae Liberatricis Romae, ad Montem Testaceum exstans : id enim non modo mole sua, structura nitet, verum etiam summa in beatissimam Christi Matrem pietate floret, in quam alendam atque fovendam Sodales Societatis a S. Francisco Salesio studiosissime incumbunt. Accedit quod templum hoc, Michaëlis Rua opera exstructum, atque eiusdem Societatis sumptibus, anno MCMVIII consecratum, curiali dignitate auctum est. Quae cum ita sint, sacram aedem S. Mariae Liberatricis ad Montem Testaceum in diaconiarum ordinem redigimus, factis nempe iuribus et honoribus iure atque bona consuetudine talibus templis fieri solitis. Volumus autem ut rectoris eiusdeme templi cura, hae Litterae Nostrae clero populoque perlegantur, die festo, qui primus advenerit post eas acceptas. Quibus Litteris ad exitum adductis, documenta exarentur eorumque exempla sincere scripta ad Sacram Congregationem statim mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 71.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 491-492.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.