The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XXII

URBIS

Templum S. Sebastiani in Monte Palatino ad dignitatem Diaconiae evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Auctis pro Ecclesia necessitatibus S. R. E. Cardinalibus, oportuit sane ut etiam Tituli seu Diaconiae augerentur, quae ex antiquo instituto iisdem Ecclesiae sanctae Patribus Purpuratis attribueretur. Cumque nulla umquam dignitas in ipsa Ecclesia fuerit amplior aut excellentior honor quam eorundem sacrorum Patrum, ita haec Romana Sedes, paria cum paribus sociando, illustriora sive arte, sive religione, sive maiestate Urbis templa semper eis detulit ; ut et Purpura sacris illis aedibus decori esset, templa ipsa Patribus ornamento. Quam ob rem, cum templum S. Sebastiani in Monte Palatino in primis esset nobile atque celebratum, visum est illud bene Diaconus Urbis annumerari posse, in amplioreque dignitatis gradu locari. Placet ergo templum S. Sebastiani in Monte Palatino suprema et apostolica Nostra potestate perpetuo in Cardinalicias Diaconias referri, factis nempe iuribus et privilegiis, quae ad sacras has aedes respiciant. Mandamus etiam ut hae Litterae, eius cura qui eidem templo praeest, sive clero sive populo perlegantur, die festo de praecepto; cuius rei documentum recte subscriptum atque sigillo impressum ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittatur.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. 86.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 147-148.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.