The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XX

URBIS

Diaconia S. Petri Damiani ad Montes S. Pauli constitutus.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Augescentibus in dies Ecclesiae sanctae negotiis, quae christianae familiae administratio et procuratio intulit, visum est profecto tum Decessori Nostro tum etiam Nobis Patrum Cardinalium numerum augere, qui christiani populi gubernandi pastorales labores una Nobiscum susciperent. Quibus tamen cum Tituli seu Diaconiae assignanda satis non essent, oportuit etiam horum numerum multiplicare, ut unicuique eorum ad antiquissimum morem et consuetudinem, proprium templum, quasi vinculum cum hac Romana et apostolica Sede, daretur. Cumque in templis Urbis augustis atque sanctis illud esset S. Petro Damiani dicatum, ad Montes S. Pauli, aeque fieri existimavimus, si et ipsum in Diaconiarum ordinem redigeremus, ampliore honore decorantes. Placet ergo templum S. Petri Damiani ad Montes S. Pauli, Romae, suprema et apostolica Nostra potestate in Cardinalicias Diaconias perpetuo referri factis scilicet iuribus cum ea dignitate coniunctis. Volumus etiam ut hae Litterae Nostrae eius cura qui huic sacra eaedi praeest, tum clero eius templi tum populo perlegantur, die festo de praecepto, cuius rei documentum, sincere conscriptum, ad S. Congregationem pro Episcopis cito mittatur.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. 35.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 144-145.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.