The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

I

URBIS

TEMPLUM S. ANDREAE APOSTOLI DE HORTIS, IN URBE, DIGNITATE MINORIS
BASILICAE ORNATUM, AD IIONOREM PRESBYTERALIS CARDINALICII TITULI EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Cum nobis sit in animo Purpuratorum Patrum Collegio nonnullos mox asciscere sacri ordinis viros, eorumque unicuique de more unum ex praestantioribus romanae Urbis templis titulo assignare, cumque sacrae huiusmodi aedes impares nunc sint augendo S. R. E. Cardinalium numero, visum est Nobis alias eodem honore esse decorandas, quae scilicet vel temporis vetustate niteant atque artis splendore, vel Sanctorum illustriumque virorum memoria commendentur.Quas inter templum sane est annumerandum, Deo in honorem S. Andreae Apostoli vulgo « delle Fratte » dicatum, sive interius sive exterius singulari magnificentia exornatum, cui in praesens peculiari ornamento est celeberrima illa Deiparae Virginis imago, a Miraculo nuncupata ex quo Alfonso Ratisbonne Caelestium Regina ibidem manifeste se conspiciendam dedit, qui, iudaeus antea, sacro baptismate ablutus ad veram Christi religionem transivit. Neque sane praetermittendum est suam ibi pastoralem navare operare dilectos Filios, Ordinis Minimorum Sodales, quibus semper maxime fuit curae sive erga Beatam Virginem religionis cultus, Sive incorrupta christiani populi fides reptique commissorum fidelium mores. Quapropter, de apostolica et suprema Nostra potestate, templum curiale S. Andreae Apostoli de Hortis ad gradum et dignitatem tituli Cardinalicii Presbyteralis ducimus, omnia dantes iura et privilegia quae eiusdem decoris templa in Urbe habent, contrariis quibuslibet non impedientibus. Decernimus autem ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem S. Andreae Apostoli « de Hortis » sacrae aedi est, praepositus, clero ac populo perlegantur, cum primus advenerit dies festus de praecepto celebrandus. Onus autem eidem erit ut, perfecta Litterarum Nostrarum exsecutione, id cito S. Consistoriali Consilio notum faciat.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iuibemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadere omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo, detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CII, n. 81.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 504-505.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.