The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

X

URBIS

Templum Ss. Petri et Paoli ad viam Ostiensem dignitate tituli Cardinalicii presbyteralis decoratur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Cum Nobis esset in animo alios ex cunctis nationibus sacros Praesules in Purpuratorum Patrum Collegium allegere, qui non solum omnes universi orbis in Ecclesiae senatu populos exprimerent, sed Nobis etiam, utpote maximo Pontificali officio oneratis, et prudentiae quisque suae et doctrinae et rerum pastoralium peritiae auxilia praestarent; nec satis tamen Romae sacrae aedes essent, quae iamdiu per saeculorum decursum Patribus Cardinalibus titulo assignari solerent, censuimus nonnulla alia, ;ex plurimis in Urbe exstantibus, templa huiusmodi iure et celebritate ditare et decorare. Quae inter, insigne profecto illud est, quod, Sanctis Petro et Paulo dicatum, ad viam Ostiensem in amoenissimo colle exsurgit, pluribus circumclusum atque excelsis domibus reique publicae administrandae sedibus. Quae sacra aedes die vicesimo secundo mensis iulii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, curialis facta est atque sodalibus Ordinis Fratrum Minorum Conventualium concredita. De suprema ideo et apostolica Nostra auctoritate, templum quod diximus; Deo dicatum in honorem Ss. Petri et Pauli ad viam Ostiensem, Cardinalicio presbyterali titulo honestamus, datis eidem iuribus et privilegiis, quibus huiusmodi in Urbe sacrae aedes fruuntr. Ceterum mandamus, ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens ei templo moderatur, sive clero sive populo perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Peracti vero negotii nuntium ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur, rite signatum sigilloque impressum.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CXVII, n. 57.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 442-443.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.