The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

IV

URBIS

TEMPLUM S. FRANCISCI ASSISIENSIS AD RIPAM MAIOREM IN URBE AD DIGNITATEM TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII ATTOLLITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Cum ob peculiares nostri temporis ortas necessitates in animo habeamus, Ecclesiae sanctae utilitatis Nostrique adiumenti gratia, Pupuratorum Patrum numerum augere, censuimus nonnulla templa Romae exstantia, quae quidem vel constitutionis vetustate vel Sanctorum virorum memoria vel religiosi ordinis virorum labore ac pietate commendentur, vetustisimis titulis vel diaconiis annumerare, eo scilicet consilio ut eadem, Decessorum Nostrorum exempla secuti, S. R. E. Cardinalibus titulo assignaremus. Inter quae transtiberinum templum S. Francisco Assisiensi ad Ripam Maiorem dicatum nnumerare placet, quod sodales Ordinis Fratrum Minorum animorum curationem Romae suscepturi in aedibus et hospitio S. Blasio sacris, vetustate et solitudine fatiscentibus, saeculo XIII iussu Gregorii IX Decessoris Nostri e fundamentis erexerunt. Ibi enim saepius divus Franciscus eiusque Fratres Romam peregrinati versari solebant, monachorum Benedictinorum hospitio usi; cuius rei adhuc apertissima exstant monumenta. Huic igitur templo sanctorum gloria populique pietate atque animorum curatione insignit quod S. Pius X Summus Pontifex anno Domini millesimo nongentesimo sexto curiale fecit et sodalibus Ordinis Fratrum Minorum regendum assignavit, de Nostra summa potestate tituli Presbyteralis honore augemus, omnibus factis privilegiis quibus ceteri in Urbe tituli iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstentibus. Volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae, eius cura qui nunc templo S. Francisci Assisiensis ad Ripam Maiorem moderatur, coram clero populoque legantur, cum in sacram aedem diem festum de praecepto congregabuntur celebaturi. Cuius rei, postquam rite fecerit, nuntium ad S. Congregationem Consistorialem cito mittere curabit.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CII, n. 79

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 508-509.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.