The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

VIII

URBIS

Templum S. Francisci a Paula ad Montes Cardinaliciae Diaconiae titulo decoratur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Decessores nostri, uti omnes probe morunt, saeculorum decursu, iterum iterumque consueverunt sacras Urbis Romae aedes non solum singularibus privilegiis cumulare, sed etiam, plurimus ut presbyterales Titulos vel Diaconias Patribus Cardinalibus assignare. Eorum igitur vestigiis insistentes, templum S. Francisco a Paula, ad Montes dicatum ad Diaconiae honorem dignitatemque evehere censemus. Commemoratum enim templum, quod Ioannes Pizzullo Della Regina Sacerdos, saeculo XVII ineunte, regionis Calabrae religiosis viris excipiendis extruendum curavit, Sodales Minimorum Ordinis, insequentibus annis, artis magnificentia et splendore magis magisque refectum decoratumque voluerunt. Ad hanc ecclesiam, quae universae gentis Calabriae templum in Urbe habetur, christifideles, praestitutis maxime temporibus, frequentissimi conveniunt, S. Franciscum a Paula adprecaturi, quem Apostolicis Litteris « Lumen Calabriae » diei II iunii MCMLXII, Ioannes P. M. XXIII f. r. universae Provinciae Ecclesiasticae Calabrae praecipuum apud Deum Patronum constituir ac declaravit. In continentibus autem ecclesiae partibus summi eiusdem Ordinis Correctoris Curia in praesenti sedem habet. Qune cum ita sint, de apostolica et suprema Nostra auctoritate templum S. Francisco a Paula ad Montes dicatum Diaconiae Cardinaliciae honore augemus, iuribus et privilegiis adiectis, quibus huiusmodi in Urbe sacrae aedes iure et consuetudine fruuntur. Decernimus aulem ut eius cura qui modo eidem templo praeest, clero atque populo Nostrae hae sub plumbo Litterae perlegantur, primo post eas acceptas adveniente die festo die praecepto. Cuius rei, cum perfecta fuenit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CXXIV, n. 14.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIX (1967), 940-941.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.