The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Sixteenth Century
Pius IV (1559-1565)

Constitutio In eligendis, 9 octobris 1562.

Ordinationes pro tempore Sedis Apostolicæ vacantis, circa electionem Summi Pontificis et observantiam conclavis. Declarationesque iurisdictionum collegii S. R. E. cardinalium, camerarii et clericorum Cameræ, maioris poenitentiarii, datarii, præfectorum et prælatorum signaturæ gratiæ et iustitiæ et custodum conclavis (1).

Pius episcopus servus servorum Dei,
ad perpetuam rei memoriam.

In eligendis ecclesiarum prælatis, quibus et humana et divina ministerial committuntur, quantam adhiberi curare oporteat, testantur Patrum nostrorum sacratissimæ constitutiones, quas illi magna severitate de episcoporum et aliorum prælatorum qualitate ediderunt, propterea quod a bonis bona omnia, videlicet charitas, vigilantia ecclesiastica disciplina, denique animarum eis commissarum salus proficiscerrntur; a malis vero contra, nonnisi mala, nempe avaritia, negligentia, fastus et animarurn periculum possit expectari. Quod si in quibuslibet ecclesiarum pastoribus tantopere providendum est ne quis assumatur indignus, maiorem certe et perspicaciorum diligentiam in Romano Pontifice eligendo, qui ceteris pastoribus est præfuturus, et totius dominici gregis curare habiturus, oportet adhiberi.

§ 1. Hac sancta meditatione permoti, prædecessores nostri et præsertim felicis recordationis Alexander III, Gregorius X, Clemens V, Clemens VI et Iulius II nonnuallas constitutiones sanxerunt ad providendum ut Summorum Pontificum electiones libere et recte et mature fierent. Sed quoniam res humanæ semper in deterius prolabuntur, nisi sit qui eas assidue retineat et conservet, verendumque sit ne aliquando, propter earum constitutionem transgressionem, subotii abusus longius serpant et progrediantur.

§ 2. Nos, quantum cum Deo possumus, futuris casibus et periculis occurrere volentes, eorumdem prædecessorum nostrorum constitutiones, tum innovando, tum declarando et pro rerum ac temporum necessitate supplendo, de fratrum nostrorum unanimi consilio atque assensu, definimus, statuimus et declaramus ut cum Pontificem de hac vita migrare contigerit, cardinales præsentes decem tantummodo diebus, iuxta dicti Gregorii prædecessoris constitutionem concilio Lugdunensi editam, cardinales absentes expectare teneantur, et interim solitas novem continuorum dierum exequias omnino peragant nec ullo prætextu ulterius differant. Et ac quid impedimento esse possit quo minus exequiæ ipsæ nono die absolvantur, si quando, per observantiam alicuius magni impedimenti et præecipui festi, cardinalibus videretur officium exequiarum intermitti debere, dies illi sic intermissi in numerum novem dierum nihilominus cornputari debeant, et impensa, quæ in eis pro exequiis facienda esset, inter pauperes Christi distribuatur. Ac ut superfluis quoque sumptibus, qui iam in immensum excreverunt, modus imponatur, funus simplicius quam consueverit fiat, ita ut illius ratione (præter regalia populo Romano præstari solita), decem millium ducatorum summam, pannis lugubribus et regaiibus tam carnerari et clericorum ac aliorum cameralium, quam aliorum quorumcumque ministrorum et officialium, ac aliis omnibus omnino computatis, impensa non excedat. Summa autem decem millium huiusmodi, vel, si collegio visum fuerit, etiam minor, at nullo modo maior, per tres cardinales antiquiores, unum videlicet de quolibet ordine, et camerarium proportionabiliter, pro rata distributionis alias fieri solitæ, inter prædictos omnes et singulos dividatur.

§ 3. Lapsis vero decem diebus a die obitus Pontificis, ingressus conclavis nullatenus prorpgetur aut differatur, sed sequenti die, missa de Spiritu Sancto celebrata, sive e cardinales absentes venerint sive non, qui fuerint præsentes statim conclave ingredi tenentur, et ingredientes ipsi, absque mora aliqua, omissa omnino capitulorum confectione, primis diebus fieri solitorum, in electionis negotio procedant, et singulis diebus scrutinium fiat, et in primo scrutino etiam accedere liceat.

§ 4. Si qui vero forte intrare noluerint, vel ingressi, absque manifesta infirmitas causa, iutamento medicorum et a maiori parte cardinalium per secreta suffragia approbata, exiverint, dictæ constitutionis Gregorii poenam incurrant.

§ 5. Declarantes nihilominus quod, postquam cardinales præsentes, aliis cardinalibus, etiam de latere legatis, aut ex alia quacumque, etiam publica, causa, etiam cum Iicentia Summi Pontificis, absentibus, ulterius non expectatis, post tamen lapsum dictorum decoro dierum a morte Pontificis, electionem sive intra sive extra conclave fecerint, electio sic, ex itineris aut alterius, etiam probabilis et notorii, ipsorum cardinalium absentium impedimenti prætextu, impugnari minime valeat, quum publica utilitas ex matura electione proveniens cuivis alteri rationi præferri debeat.

§ 6. Sedis autem vacatione durante, collegium cardinalium in iis, quæ ad Pontificem Maximum, dum viveret, pertinebant, nullam omnino potesatem aut iurisdictionem habeat, neque gratiam neque iustitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi, sed ea omnia futuro Pontifici reservare tencatur. Neque de statu temporali Romanæ Ecclesiæ, neque de pecuniis Cameræ Apostolicæ aut datarii, vel pro solutione debitorum ante obitum Pontificis quomodolibet contractorum, aut alias ex quavis causa (casibus infrascriptis dumtaxat exceptis), quicquam disponere, nec contra dictam Gregorii constitutionem pro se ipsis aliquid percipere, nec æs alienum, ultra necessarios sumptus præsentibus comprehensos, contrahere debeant; neque camerarius, thesaurarius, datarius, depositarius, castellanus arcis S. Angeli aut alii officiales, contra harum constitutionum tenorem, collegio obedire teneantur sive debeant; quinimmo, si eis in talibus obtemperaverint, aut ipsi cardinales vel officiales ex eorum officiis contra præmissa aliquid attentare præsumpserint, de suo proprio Cameræ Apostoiicæ plenarie satisfacere et pecunias erogatas restituere, ac quævis damna ad eligendi Pontificis arbitrium resarcire cogantur. Quod autem expendi possit, erit præfata decem millium ducatorum summa. Illud item quod pro victu familiæ pontitificiæ ante conclavis ingressum, ac post ingressum pro pauperum offiicialium Palatii tantum per camerariun et priores Ordinum describendorum victu, ac etiam pro eleemosynis Sede vacante fieri consuetis. Itemque pro defensione terrarum Ecclesiæ vel partis carum. Necnon pro regalibus populo Romano et illius magistratibus ac custodia Urbis cconclavis, illiusque provisionibus opportunis necessarium erit. Quæ vero impensa pro defensione terrarum et locorum Ecclesiæ et securitate ac provisionibus conclavis facienda sit, cardinales præsentes per secreta suffragia ordinare debeant, ita ut maioris partis sententia obtineat id quod observandum erit, etiam in gubernatoribus Urbis, tam ultra pontem quam citra, et aliis ofilcialibus, etiam pro Status Ecclesiastici regimine, si opus fuerit, eligendis. Si vero ultra prædicta aliquod grande periculum immineret, cui omnibus et singulis cardinalibus præsentibus, iuxta ordinationere Gregorii X, aut saltem duabus illorum tertiis partibus per secreta suffragia videretur celeriter occurrendum, tunc collegium, iuxta maioris partis sententiam, similiter per secreta suffragia, de remedio opportuno ac provide, de necessaria impensa providere possit et debeat.

§ 7.Statuimus etiam quod tres cardinales atiquiores, unus videlicet ex quolibet Ordine, una cum camerario, post Pontificis obitum, reliquos cardinales congregandi et occurrentes necessitates in congregationibus generalibus proponendi et ut conclave bene undique claudatur curandi. ius habeant.

§ 8. Ipsorum autore officium tertia die post conclavis ingressum omnino expiret, eorumque loco tres alii sequentes in ordine, quolibet tertio quoque die, cum eodem camerario in eadem potestate succedant.

§ 9. Camerarii quoque et maioris poenitentiaria officia, quæ etiam Sede vacante durante, ita durare decernimus et declramus, ut non solum ea, quæ præsenti constitutione prohibentur, et quæ Pontifice vivente exercere non consueverunt, seu a quibus, pro eiusdem Pontificis reverentia aut alias, quomodolibet abstinebant, minime usurpent, sed camerarius ac præsidentes et clerici aliique ministri et officialies Cameræ; Apostolicæ exactioni pecuniarum eidem Cameræ debitarum, ac provisionibus ratione Sedis vacantis iuxta præmissa necessario faciendis dumtaxat incumbere; et propterea a solutione debitorum ante Pontificis obitum contractorum, aut illorum declaratione, rationum solidatione, extractionibus frumentorum, remissionibus delictorum, executionibus delinquentium et quibuscumque aliis expeditionibus, tam gratiam quam iustitiam aut illarum executionem quomodolibet concernentibus omnino abstinere.

§ 10. Poenitentiarus vero et eius officiales en tantum facere et expedire valeant, quæ ad forum conscientiæ pertinent; in reliquis officium eorum conquiescat. Itaque a quibuscumque matrimonialibus et aliis dispensationibus ac absolutionibus et declarationibus, necnon quibusvis aliis expeditionibus, forum, quod aiunt, fori, mixtim vel separatim quomodolibet respicientibns, omnino abstineant. Alioquin in quibus, tam camerarius quam poenitentiarius et alii prædicti, etiam de licentia aut mandato totius collegii, contrafecerint, ea nulla et irrita sint, ac nemini suffragentur. Et nihilominuus eorum excessus et inobedientiæ rationem Pontificis arbitrio quandocumque reddere teneantur. Literis etiam nostris super reformatione Cameræ et Poenitentiariæ huiusmodi editis in suo robore permansuris.

§ 11. Datarii vero ministerium per eiusdem Pontificis obitum omnino expiret, ira ut non solum datas per eum antea notatas extendendi potestatem minime habeat, sed quascumque supplicationes gratiarum et iustitiæ penes eum aut eius ministros adhuc existentes, etim si datæ fuerint, collegio cardinatium statim, sub sigillo clausas, prsesentare teneantur, futuro Pontifici reservandas. Quod si contra præmissa quisquam, ad cuiusvis, etiam cardinalis, instantiam, attentare præsumpserit, irritum et inane existat, et nihilominus falsi crimen incurrat, illius rationere futuro Pontifici redditurus.

§ 12. Prohibentes insuper ne cardinates et prælati signaturæ gratiarum et iustitiæ præfecti, Sede vacante, supplicationes et commissiones aliquas, etiam si supplicantes; parvas datas, ut moris est, aurea obtinuerint, signare valeant, sed officia eorum omnino cessare intelligantur. Quod si aliter fecerint, pro excessibus huiusmodi, futuri Pontificis arbitrio puniantur.

§ 13. Mandamus quoque quod cellæ conclavis cardinalibus sorte distribuantur, nec liceat eas, etiam infirmitatis prætextu, mutare, aut desuper ædificare, vel illas dilatare, sed quilibet, etiam decanus, sit sua sorte contentus.

§ 14. Post conclavis vero ingressum indicimus (2) et expresse prohibemus, sub officiorum et beneficiorum privationis poena, atque etiam sub alia arbitrio gubernatoris, ad custodiam conclavis deputari soliti, infligenda, ne quis immediate supra aut infra conclave seu a lateribus habitare vel morari possit. Quæ loca muris claudi et a præsidentibus custodiæ conclavis ac a dicto gubernatore sæpius visitari debeant. Et si qua fraus commissa fuerit, teneatur ipse gubernator, sub periurii poena eo ipso incurrenda et alia arbitrio futuri Pontificis infligenda, delinquentes huiusmodi cardinalibus pro tempore deputatis revelare, curareque ut delinquentes ipsi carcerentur et acriter puniantur.

§ 15. Teneantur quoque cardinales pro tempore deputati cellas cardinalium et alia conclavis loca sæpius visitare et diligenter perquirere, ne in ipsius conclavis muris aut laquearibus seu pavimentis vetita foramiana fiant. Et si quid tale deprehensum fuerit, auctores privationis officiorum et beneficiorum, ac aliis etiam corporalibus et seveissimis poenis, gubernatoris ac etiam futuri Pontificis arbitrio, afficiantur; et conscii de præmissis eisdem poenis teneantur, nisi statim, si intra conclave fuerint, eisdem cardinalibus deputatis; si vero extra conclave, gubernatori et prælatis præpositus revelaverint. Qui quidem gubernator et prælati, sub periurii poena, in hoc invigilare et opportune providere debeant.

§ 16. Quilibet autem cardinalis in conclavi duobus servientibus, deric`s vel laicis, contentus sit; infirmis autem et graviter affectis a maiori parte collegii per secreta suffragia tertius ad summum indulgeri possit.

§ 17. Qui servientes familiares domestici et continui conmensales ipsius cardinalis et ab anno ante fuisse et tunc esse debeant, et non mercatores, ministri principum, domini temporales et iurisdictionem habentes, neque fratres aut nepotes cardinalium, etiam si expensis eorum viverent. Et de qualitatibus conclavistarum cardinales deputati ante conclavis ingressum diligenter inquisitionem habere et eos approbare, ac posi ingressum denuo diligenter providere debeant.

§ 18. Sacrista quoque cum uno clerico coadiutore in officio sacristiæ; duo quoque magistri cæremoniarum conclave ingrediantur missis celebrandis, et aliis, quæ ad ipsos pertinent, vacaturi. Adsit præterea unus religiosus pro confessionibus audiendis, a maiori parte cardinaliuam per secreta suffragia eligendus; unus collegii secretarius tantum; duo medici; unus chirurgus; unus aromatarius, cum uno aut duobus servientibus; unus faber lignarius; unus cementarius; duo barbitonsores, cum uno aut duobus servientibus. Item octo aut decem servientes publicæ utilitati et commodiati omnium, veluti pro lignis portandis, pro verrendo conclavi et similibus necessariis ministrandis, qui omnes a collegio cardinalium, non tamen ex familia alicuius cardinalis, per fabas secretras eligantur, ita tamen ut is obtineat, qui plura vota tulerit, et eis salaria de publico persolvantur. Quod si ultra præfatas personas, in conclavi aliquis inventus fuerit, expelli statim debeat. Et si quis uspiam se occultasse deprehendatur, ignominiose expellatur, et infamia notetur, et officiis atque beneficiis privetur; consscii vero, sub eadem poena illos collegio revelare teneantur, præmium reportaturi, si indicaverint.

§ 19. Clauso conclavi, nulli ad co!loquium, etiam extra portam conclavis, etiam principum oratores, nisi ex magna et urgenti causa a maiori parte collegii approbanda, admittantur. Et si quis forte, quod absit, clam ipsum conclave et aliunde quam per ostium ingrediatur, omni honore, gradu ac officio et beneficio ipso facto privatus existat et tradatur curiæ sæculari acerrimis poenis puniendus.

§ 20. Literas vero aut cuiusvis generis scripta ad eos, qui in conclavi erunt, seu nuncium vel notam aut signum mittere seu recipere, aut contra e conclavi ad eos qui foris erunt, ullo modo liceat; qui contrafecerint, quacumque dignitate, etiam si cardnalatus honore, præfulgeant, poenæ excommunicationis latæ sententiæ subiaceant, absolvendi facultate, præterquam in mortis articulo, soli Pontifici maximo reservata, a quo nihilominus pro qualitate delicti, ultra dictam excommunicationis poenam, puniendi erunt.

§ 21. Prohibentes etiam super futura electione Pontiticis sponsiones, quas excommissas vocant, fieri; et si forte contra præsentium tenorem factæ fuerint, illas nullas et irritas, in iudicio et extra, fora et omnino censori, et contrafacientes ac proxenetas arbitrio gubernatorms et futuri Pontificis puniri debere decernimus.

§ 22. Cardinales autem primo ipso die, quo conclave ingressi fuerint, tam in prandio quam in coena, uno solo ferculo unius speciei tantum, eoque moderato et alias iuxta constitutionem præfati Clementis VI qualificato, contenti sint et esse debeant, nec quisquam in alterius cella vel de alterius ferculo vescatur.

§ 23. Prelati quoque ad custodiam conclavis deputati, sub poena periurii et suspensionis a divinis, maxima et exquista diligentia utantur in inspiciendis ac præservandis (3) epulis et aliis rebus ac personis conclave intrantibus et de eo exeuntibus, ne, sub earum rerum velamine, literæ aut notæ vel signa aliqua transmittantur. Quod si tale quid inventum fuerit, familiares cardinalium aut alii delinquentes poenam privationis officiorum et beneficiorum, ac inhabilitatis ad obtenta et obtinenda incurrant. Et ulterius per gubernatorem carceribus mancipentur, exinde, nisi de mandato novi Pontificis, minime relaxandi, sed eius arbitrio acrius puniendi, omni facultate collegio cardinalium in favorem quorumcumque, qui in præmissis vel eorum aliquo deliquerint, omnino interdicta.

§ 24. Conclavistæ vero et quicumque alii servientes conclavi, ex causa infirmitatis manifestæ et notabilis, a medicis medio iuramento probatæ et de consensu deputatorum, quorum etiam conscientiam desuper oneramus, et non aliter exituri, nullo modo reverti possint, sed eorum loco alii eodem prorsas tempore, quo infirmi exibunt, ingredlantur.

§ 25. Statuimus etiam et declaramus quod si forte aliquis cardinalis saltem in diaconatus ordine constitutus non fuerit, is nullatenus ad eligendum admitti debeat.

§ 26. Cardinales autem per viscera misericordiæ Domini nostri lesu Christi enixe rogamus et hortamur, ac eis nihilominus, sub divini interminatlone iudicii, præcipimus et mandamus ut, attendentes magnitudinem ministerii, quod per eos tractatur, in dandis suffragiis ac aliis omnibus et singulis electionem quomodolibet concernentibus, omni dolo ac fraude, factionibus et animorum passionibus remotis, ac principum sæcularium intercessioni bus, ceterisque mundanis respectibus minime attontis, sed solum Deum præ oculis habentes, sese pure, libero, sincere, quiete et pacifice gerere et habere debeant. Nec pro ipsius Pontificis electione, conspirationes, condicta, pactiones et alios illicitos tracatus inire, signa aut conirasigna votorum suorum atieri dare, minasve aliquibus inferre, tumultus exitare, aut alia facere, per quæ electio retardetur, vel minus libero suffragia præstentur, per se vel alium, directe vel indirecte, quovis colore vel ingenio, audeant vel præsumant. Quod si secus fecerint, aut contra prohibita in præsenti constitutione aliquid admiserint; ultra divinam ultionem, arbitrio futuri Pontificio pro modo culpæ in eos quandocumque animadverti possit.

§ 27. Quia vero parum esset iura condere, nisi forent qui executioni ea demandarent, statuimus et ordinamus ut prælati, rectores, officiales Urbis ac principum oratores, illustres viri, quos omnes a collegio pro custodia conclavis eligi contingent (eligere autem collegium debebit eos, qui ad id magis idonei videbuntur), præmissa omnia plene et inviolabiliter, ac sine fraude et dolo aliquo observavi faciant, de quo corporale iuramentum coram ipso collegio, ante ingressum conclavis et quoties opus fuerit, præstare teneantur; quæ quidem nisi fecerint, vel si in eis dolum et fraudem commiserint, prædictas poenas et ceteras in dicta constitutione Gregorii X contentas incurrant.

§ 28. Volumus autem neque per prælatos, neque per rectores aut officiales præfatos, ultra quam præmittitur, cardinales arctari, neque præsentes has nostras constitutiones per collegium cardinalium ullo modo alterari, corrigi aut immutari posse, sed illas coram omnibus de verbo ad verbum in prima congregatione post obitum Pontificis fieri solita et deinde post conclavis ingressum legi et iurari, eo modo, quo leguntur et iurantur constitutiones Iulii II et aliorum prædecessorum nostrorum, quorum constitutionibus et poenis in eis contentis ultra præmissa per hanc nostram constitutionem derogare non intendimus, sed magis eas confirmare, innovare et comprobare.

§ 29. Et ne dissensionis occasio aut schismatis oriatur, volumus, censurarum et excommunicationum præfatarum et aliarum quarumcumque prætextu, cardinales a Pontificis electione active vel passive excludi nullo modo posse, quas quidem excommunicationes et censuras, ad electionis effectum tantum, illis alias in suo robore permansuris, suspendimus et suspensas esse volumus et declaramus. Decernentes quoque excommunicationes et censuras ipsas eum solum afficere, qui deliquerit, non autem alios conclavi durante cum eo conversantes.

§ 30. Ac præsentes nostras, ubicumque electionem Summi Pontificis, etiam extra Urbem, fieri contigerit, locum habere et observari debere.

§ 31. Ac insuper illas in valvis basilicæ Principis Apostolorum et Cancellariæ Apostolicæ, ac in acie Campi Floræ per aliquos cursores nostros legi et publicari, ac illarum copiam ibidem affixam dimitti et deinceps omnes et singulos cardinales, etiam absentes, præsentes et futuuros, et alios quoscumque, quorum interest vel interesse poterit quomodolibet in futurum, afficere et ligare, nullumque earum ignorantiam prætendere posse, ac si eis personaliter intimatæ forent, præmissis ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostoticis, ceterisque contrariis non obstantibus quibuscumque.

§ 32. Nulli ergo etc.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum (4), anno Incarnationis dominicæ millesimo quingentesimo sexagesimo secundo, septimo idus octobris, ponticatus nostri anno tertio.

+ Ego Pius, catholicæ Ecclesiæ episcopus.

Sequuntur subscriptiones Cardinalium et publicatio.

Dat. die 9 octobris 1562. Pontif. anno III.

1. Quoad electionem Papæ habes etiam sanctionem Greg. X in cap. III De elect. in v.i; et aliam Clem. V in clem. ix eodem titulo; necnon Clem. VI in const. xv, Licet. tom. iv. pag. 501; Iulii II, in constit. v, Cum tam, tom. v, pag. 405; et Pauli IV const. xxv. Cum secund um. tom. vi, pag. 545.
(2) Interdicimus, Cherub. (R. T.).
(3) Præsentandis, Cherub. (R. T.).
(4) S. Marcum, Cherub. (R. T.).

Top 16th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.