The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

X

URBIS

Templum S. Michaelis Archangeli Romae. in regione Pietralata, ad dignitatem diaconiae attollitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter cetera Romanae Sedis ornamenta antiquissimi presbyterales tituli et diaconiae sunt, quae Summi Pontifices Decessores Nostri sollicita cura servare atque S. R. E. Cardinalibus assignare consueverunt, eo sane consilio ut Romana Ecclesia, sicut est Apostolorum gloria perinsignis, ita Purpuratorum Patrum ministerio condecoraretur. Cum tamen augendo, ob peculiares nostri temporis necessitates, Cardinalium Senatui titulorum et diaconiarum numerus in praesens Romae exstantium impar sit, censuimus, praeter alia, curiale, templum Deo sacrum in honorem S. Michaklis Archangeli, Romae, in regione Pietralata, situm ad gradum et honorem diaconiae attollere, utpote quod in urbis parte civium frequentissima exstet, quae magna cura est prosequenda. Huic igitur templo summa Nostra potestate diaconiae honorem et dignitatem concedimus, omnibus eidem factis privilegiis quibus ceterae in Urbe diaconiae iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstantibus volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae, eius cura qui ad pransens templo S. Michaklis Archangeli praeest, coram clero populoque legantur, cum primum in sacram aedem diem festum de praecepto congregabuntur celebraturi. Cuius rei, postquam rite fecerit, documenta exarentur quae ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. Tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 65.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 494-495.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.