Ne Romani electioni Pontificis indeterminata opinionum diversitas aliquod possit obstaculum vel dilationem afferre: nos, inter cetera praecipue attendentes, quod lex superioris per inferiorem tolli non potest, opinionem adstruere, sicut (1) accepimus satagentem, quod constitutio felicis recordationis Gregorii Papae X. praedecessoris nostri, circa electionem praefatam edita in concilio Lugdunensi (2), per coetum cardinalium Romanae ecclesiae ipsa vacante medificari possit, corrigi vel immutairi (3), aut quicquam et detrahi sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsam seu aliquam eius partem, aut eidem etiam renunciari per eum, tanquam veritati non consonam de fratrum nostrorum concilio reprobamus, irritum nihilominus et inane decernentes, quicquid potestatis aut iurisdictionis, ad Romamum, dum vivit, Pontificem pertinentis, (nisi quatenus in constitutione praedicta permittitur) coetus ipse duxerit eadem vacante ecclesia exercendum.
§. 1. Eo tamen proviso, quod, si eiusdem ecclesiae camerarium, aut maiorem vel aliquos alios ex poenitentiariis, (quorum officium per obitum eiusdem Pontificis nolumus exspirare,) per mortem vel alias deficere quovis modo contingat, valeat idem coetus ad (4) tempus vacationis huiusmodi pro numero deficientium, vel ampliori etiam, quantum ad poenitentiarios, si hoc eidem coetui concorditer expedire videbitur, alios subrogare.
§. 2. Sane, quum iuxta constitutionem praedictam, Papa extra civitatem, in qua cum sua erat curia, moriente, in civitate, in cuius districtu seu territorio moritur, sit regulariter successoris electio celebranda: districtus seu territorii nomine dioecesim hoc casu intelligendam fore censemus, eo tamen adiecto, quod, si, in certo loco causarum et literarum apostolicarum audientia remanente, Papam alibi mori contingat, non ibi, sed ubi praedicta fuerit audientia, memorata electio celebretur, etiamsi eadem audientia tempore mortis huius vacare noscatur; nisi forsan ante mortem eandem ordinatum esser per Papam de curia transferenda, quo casu servetur provisio constitutionis praedictae.
§. 3. Porro, si Romano non electo Pontifice cardinales omnes simul vel successive (quod absit) exire contingeret (5) conclave deputatum eisdem: hi, ad quos pertinet exsecutio constitutionis praedictae, illos ex ipsis, quibus infirmitas corporis aut nota debilitas excusationem non dabit, idem conclave, quam cito poterunt, reintrare compellant, poenas in dicta constitutione contentas, nisi hoc fecerint, incursuri. Cardinales autem huiusmodi conclave reintrantes ad electionem iam dictam procedant, et alias constitutionem praefatam observent secundum statum, in quo erant in eodem conclavi, quando ipsum, ut praemittitur, exiverunt.
§. 4. Ceterum, ut circa electionem praedictam eo magis vitentur dissensiones et schismata, quo minor eligentibus aderit dissidendi facultas: decernimus, ut nullus cardinalium (6) cuiuslibet excommunicationis suspensionis aut interdicti praetextu a dicta valeat electione repelli, iuribus aliis circa electionem eandem hactenus editis plene in suo robore duraturis.§. 5. Verum, quia tam ex provisis remediis quam ex orationibus ad Deum super huius (7) negotio effundendis, quod breviter huiusmodi celebretur electio, praesumendum est probabiliter et sperandum: statuimus, ut electi et alti, qui ex quacunque causa ad sedem apostolicam venire vel mittere sunt adstricti, ad ipsam quum vacat, ac si non vacaret, venire vel mittere teneantur.
Tit. III. Cap. II.
1) et sicut: AD 2) c. 3. h. t. in Vito (1, 6) 3) mutari: Codd. coll. 4) quantum ad: AB 5) contigerit: ABCDEFG 6) ex cardinalibus: BCDEFGH 7) hoc eius: BCDEH; huiusve: F
Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Corpus iuris canonici. Editio lipsiensis secunda, post Aemilii Ludouici Richteri curas, librorum manu scriptorum et editionis romanae fidem recognouit et notatione critica instruxit Aemilius Friedberg. Graz: Akademische Druck- u. Verlagsanstalt, 1959. 2 v. Reprint. Originally published: Lipsiae : Ex officina Bernhardi auchnitz, 1879-1881. Issued in 15 fasciculi, 1876-1881, cols. 1135-1136.
Top | XV Century | Guide | Home |
©1998-2016 Salvador Miranda.