Episcopologio de la Iglesia Católica en Cuba
Bula de erección de la primera diócesis

Leo X

Ad perpetuam rei memoriam.

      Super specula militantis ecclesie meritis quamvis in paribus divina dispositione locati ad universas orbis provincias et loca ea presertim que omnipotentis Dei misericordia Cristiane veritatis lucem nostris temporibus agnoscere inceperunt aciem paterne meditationis passim reflectimus et ut locis ipsis dignioribus titulis decoratis plantetur radicitus Cristiana religio et eorum incole et habitatores venerabilium presulum doctrina et auctoritate suffulta proficiant semper in fide et quod in temporalibus sunt adepti non careat in spiritualibus incremento, opem et operam libenter impendimus efticaces. Sane attendentes quod clare memorie Ferdinandus Aragonum et Sicilie Rex inter cetera regna provincias et loca eius auspitiis ab infidelium manibus erepta insulam Cubensem in mari Indico sitam carissime in Christo filie nostre Iohanne Castelle et Legionis Regine illustris ipsius Ferdinandi Regis nate pro qua idem Ferdinandus Rex in dictis Castelle et Legionis regnis generalis gubernatore existebat dictioni subiecit et quod ut illius incole qui satis capaces rationis existunt discussis tenebris ad lucem perveniant veritatis necesse est spiritualium ibi seminare plantaria. Nos habita super hiis cum venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus deliberatione matura ad eiusdem omnipotentis laudem et gloriam ac gloriosissime virginis Marie totiusque celestis curie iubilationem de fratrum eorundere consilio auctoritate apostolica tenore presentium oppidum sive pagum Cubensem in ipsa insula in quo aliqui christifideles inhabitant civitatis titulo insignimus illumque in civitatem et in eo unam cathedralem ecclesiam sub invocatione assumptionis beate Marie pro uno episcopo Cubensi nuncupando, qui in ecclesia et civitate predictis necnon Cubensi diocesi verbum Dei predicet et eorum incolas infideles et gentes barbaras ad orthodoxe fidei cultum convertat et conversos in eadem fide instruat et confirmet eisque baptismi gratiam impendat et tam illis sic conversis quam aliis omnibus fidelibus in civitate et diocesi predictis pro tempore degentibus et ad illas declinantibus sacramenta ecclesiastica et alia spiritualia ministret et ministrari faciat ac in ecclesia, civitate et diocesi predictis dignitates, canonicatus et prebendas aliaque beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura erigat et instituat et alia spiritualia conferat atque seminet prout pro divini cultus augmento et ipsorum incolarum animarum salute expedire cognoverit cum sede et aliis insigniis et iurisdictionibus spiritualibus privilegiis quoque immunitatibus et gratiis quibus alie cathedrales ecclesie et earum presules in dictis regnis quibus dicta insula est annexa de iure vel consuetudine utuntur, poti.untur et gaudent seu uti, potiri et gaudere poterint quomodolibet in futurum perpetuo erigimus et instituimus, ac eidem ecclesie oppidum seu pagum sic in civitatem erectum pro civitate et dictam insulam pro diocesi earumque incolas et habitatores pro clero et populo concedimus et assignamus, ita ut ipse episcopus Cubensis qui pro tempore fuerit qui archiepiscopo Ispalensi iure metropolitico subsit in illis episcopalem iurisdictionem gerere et exercere et alia facere que alii episcopi in suis ecclesiis, civitatibus et diocesi gerere et exercere de iure possint et debent et ex omnibus ibi pro tempore provenientibus preterquam auro et argento et aliis metallis et gemmis et lapillis preciosis que pro tempore existentibus Regibus Castelle et Legionis quoad hoc libera esse decernimus decimas et primitias de iure debitas et alia episcopalia iura prout ceteri in Hispania episcopi de iure vel consuetudine exercent et perpetuo exercere et percipere libere et licite valeat necnon ius patronatus et presentandi infra annum propter loci distantiam personam idoneam ad dictam ecclesiam quotiens illius vacatio, hac prima vice excepta, pro tempore occurrerit pro tempore existenti romano pontifici per eum in eiusdem ecclesie episcopum et pastorem ad presentationem huiusmodi preficiendum eidem pro tempore existenti Regi Castelle et Legionis imperpetuum consilio et auctoritate similibus et de apostolice potestatis plenitudine concedimus et reservamus. Nulli ergo etc. nostre erectionis, institutionis, concessionis, assignationis, decreti et reservationis infringere etc. Siquis etc. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno etc. millesimo quingentesimo sextodecimo, tertio idus februarii anno quarto.

Reg. Lat. 1342 fol. 157r-158r

die 11 februarii 1517



Arriba Portal


©2000-2014 Salvador Miranda.