The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VI

URBIS

Templum Ss.mi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis ad tituli Presbyteralis Cardinalicii, dignitatem evehitur.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Plurima quae in hac allma urbe sacra exstant templa vel antiquitate eximia vel structoriae artis decore vel Sanctorum virorum memoria, eo sane praeclariora fiunt cum christiani populi animantur frequentia Religiosorumque Ordinum opere et navitato veluti fecundantur. Horum autem nonulla consueverunt Romani Pontifices Nosque Ipsi aliquando privilegiis et honoribus ditare ad insignioremque dignitatem extollere, eo scilicet consilio ut Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus assignarentur. Quae inter, sacra est etiam aedes annumeranda Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi Episcopi in Exquiliis, a Sodalibus exstructa Congregationis Ssmi Redentptoris, quibus semper maximae curae fuit erga Beatissimam Christi Matrem religionis cultus incorrupta christiani populi fides, recti hominum mores. Accedit quod eodem in templo, cui in praesens peculiari ornamento est illa Beatae Mariae Virginis a Perpetuo Succursu nuncupatae imago, principem sedem habet pia Congregatio eiusdem B. M. V. de Perpetuo Succursu et S. Alfonsi, idemque prope Academia Alfonsiana disciplinis morum tradendis, Collegium alumnis Congregationis Ssmi Redemptoris ex omnibus naitionibus recipiendis iamdiu virent, et eiusdem Congregationis Supremus Rector atque eius Consilium morantur. Quapropter, de apostolica Nostra potestate, templum Ssmi Redemptoris et S. Alfonsi in Exquiliis ad.gradum et dignitatem tituli Cardinalicii Presbyteralis attollimus omnia dantes iura et privilegia, quae eiusdem decoris Romana templa habent contrariis quibuslibet non obstantibus. Decernimus autem ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui modo eidem sacrae aedi est praepositus, clero ac populo perlegantur, cum primus dies festus advenerit de praecepto celebrandus. Onus quoque ei erit ut perfecta Litterarum Nostrarum exsecutione, id cito Sacro Consistoriali Consilio notum faciat.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton.Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CIV, n. 80.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIII (1961), 257-258.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.