The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

IV

URBIS

Templum S. Athanasii in Urbe ad tituli Cardinalicii, Presbyteralis dignitatem evehitur.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Prorsus singularia Orientalis Ecclesiae merita, tot hominum sapientissimorum atque sanctissimorum parentis, quos gloriam Ecclesiae per saecula genuit, id semper effecit ut Romani Pontifices praecipua dilectione et gratia eam prosequerentur, quas ad lucis oram respicientes a qua aeterni luminis iubar ortum orbem invasit, id unum studentes ut necessitatibus, nomini, gloriae eius apprime responderent. Quod sane cum alla innumera testimonia ostendunt, tuam etiam claro marmore templum S. Athanasio, Episcopo Alexandrino, sacrum, a Gregorio XIII, summo totius Ecclesiae Antistite saeculo XVI Romae aedificatum, undique arcessitis structoriae artis magistris, non solum scilicet augendae pietatis gratia, sed etiam ipsius Graecitatis in Urbe colendae causa; et Collegium, ad aedes templi conditum pueris Graecis excipiendis qui sacerdotii munera obirent; et sacra Graecorum more facta; et lingua Graeca in sacris caerimoniis adhibita. Nunc autem, cum pro aucto Patrum Cardinalium numero novus titulus Presbyteralis sit condendus, censuimus Nos haud minimum esse erga Orientalis Ecclesiae filios benevolentiae signum daturos, si templum S. Athanasii, quod memoravimus, in ordinem titulorum presbyteralium redigeremus, cum iustis honoribus et dignitate. Quod et per praesentes Litteras auctoritate Nostra facimus. Placet ergo templum S. Athanasii in urbe Roma, ad Campum Martium, titulis Cardinaliciis accenseri, cum ceterisque aequalem communicare dignitatem. Chterum, hae Litterae Nostrae eius cura qui ad praesens eidem sacrae sedi praeest, in cleri populique notitiam perferantur, diem festum de praecepto celebrantium. Cuius praeterea rei documenta exarentur, eorumque sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
IOANNES H.Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton.Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CVIII, n. 82.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIV, (1962), 551-552.


Top XX Century Guide Home

©1998-2016 Salvador Miranda.