The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XI

URBIS

Curiale templum S. Antonii Patavini in via Tusculana Titulo Cardinalicio ditatur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Purpuratis Patribus assignandi cum haud iam sufficient presbiterales qui in Urbe eminent Cardinalicii tituli, cumque ideo oporteat ut novos, novis cooptatis Sancta e Romanae Cardinalibus, creemus, visum est Nobis templum etiam S. Antonii Patavini in via Tusculana ad eam dignitatem attolli posse. Praestat enim christiani populi frequentia rerumque catholicarum coeptis egregiis. Apostolica igitur Nostra potestate, sacram aedem quam diximus, Deo dicatam in honorem S. Antonii Patavini, in via Tusculana, ad gradum presbyteralis tituli Cardinalicii evehimus, datis iuribus privilegiisque, ad huiusmodi templa pertinentibus. Mandamus praeterea ut hae Litterae Nostrae clero ac populo publice legantur, die recurrente festo de praecepto, perfectaequere i documentum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur, demore signatum sigilloque; impressum.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; qui nimmo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constitute simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. 89.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 133-134.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.