The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

XI

URBIS

Templum Sanctorum Angelorum Custodum, Romae exstans, in regione vulgo « Cittá Giardino » appellata, diaconia fit.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quandoquidem sacrorum Cardinalium Nobis opportunum visum est numerum augere, ut scilicet pro auctis universae regendae Ecclesiae difficultatibus non solum egregios huiusmodi sive pi'etate sive sapientia sive prudentia Viros artiore quodam vinculo Nobiscum coniungeremus, sed ipsorum etiam consensu voluntatum operumque conspiratione frueremur ; nec iam sufficiebant Romana templa iisdem de more uti titulos presbyterales vel diaconias assignanda, censuimus quaedam alia in urbe Roma exstantia ad dignitatem illam attollere. Quae inter, sacram quoque aedem ponendam profecto putavimus, Deo dicatam in honorem Sanctorum Angelorum Custodum, in ea Urbis regione aedficatam cui Italica appellatio « Città Giardino ». Hoc igitur templum Sanctorum Angelorum Custodum, suprema et apostolica usi Nostra potestate, ad gradum dignitatemque diaconiae evehimus, omnibus iuribus et privilegiis collatis quibus ceterae in Urbe diaconiae ad normam legum ecclesiasticarum fruuntur. Decernimus autem ut, eius cura qui modo sacrae illi aedi moderatur, Nostrae hae sub plumbo Litterae populo atque clero perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrandus advenerit, Cuius rei, cum perfecta fuerit, congruum documentum conficiat atque, de more signatum sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittere idem templi curator studeat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 68.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 496-497.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.