The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XIX

URBIS

Templum S. Mariae Odigitriae Siculorum in Urbe constituitur Diaconia.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Romana templa sacris Ecclesiae Cardinalibus vel in titulum demore assignanda vel in diaconiam, cum satis iam non essent quae novis ex universo terrarum orbe eligendis committerentur, opportunum Nobis visum est ad hunc gradum et dignitatem alia attollere, vel vetustate miraeque artis claritate prae aliis insignia, vel pastoralibus omne genus operibus a fidelibus presbyterisque initis. Quas inter sacras aedes, cum illa sit quae S. Mariae Odigitriae Siculorum est dicata, suprema et apostolica Nostra potestate eam ad diaconiae dignitatem evehimus, datis iuribus et privilegiis, quae Romanae eiusdem ordinis sacrae aedes habent. Mandamus autem ut hae Nostra e sub plumbo Litterae, eius cura qui templo quod diximus praeest, publice clero ac populo legantur, die festo de praecepto; peractaeque rei documentum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur, signatum atque sigillo impressum.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. .

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 143-144.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.