The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VIII

URBIS

TEMPLUM S. EUGENII PAPAE, IN VALLE IULIA IN URBE EXSTANS, AD GRADUM DIACONIAE CARDINALICIAE EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sacra maiorum instituta tenens ac servans, solet Aposto1ica haec Sedis, provida omnium mater Ecclesiarum, iis viris qui in Purpuratorum Patrum Collegio allecti sint, unum ex insignioribus Urbis templis assignare in titulum, eo sane consilio ut non modo egregiae Patrum Cardinalium, amplitudini templorum ipsorum maiestas respondeat, verum etiam ut, qua sunt viri pietate et religione illustres, aedes quas in titulum habuerint, integras in sua pulchritudine servent, et fidelium animos, qui eadem templa frequentant, christiana veritate christianaque virtute exercendos curent. Quoniam igitur pro augendo numero Purpuratorum Patrum etiam diaconiarum numerus est amplificandus, censemus profecto auctoritate Nostra etiam templum S. Eugenii Papae, quod Romae in Valle Iulia exsurgit,in hunc ordinem templorum esse redigendum, factis scilicet iuribus, honoribus ac privilegiis congruis : id enim, anno XXV a Pii XII Decessoris Nostri suscepto Episcopatu e solo excitatum, inter sacras huius temporis aedes praeclarum mole, gravitate, decore locum obtinet. Neque praetereundum est templum hoc Curiali dignitate fuisse honestatum, in eiusdemque adiacentibus tectis novos Sacerdotes quo modo in christiana religione tuenda atque proroganda se gerant, instrui et informari. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae, eius cura qui ad praesens eidem tempio S. Eugenii Papae moderatur, sive clero sive populo perlegantur, cum primum, post eas acceptas, diem festum celebrabunt de praecepto recolendum. Cuius rei, cum acta fuerit, nuntium ad S. Congregationem Consistorialem cito mittat.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CII, n. 82.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 514-515.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.