The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

V

URBIS

Templum Sacri Cordis Christi Regis ad diaconiae dignitatem evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sacrum Cardinalium Collegium cum Nostra sit voluntas, ob auctas profecto hodierni temporis necessitates, augere in idemque ex variis ac remotissimis terris delectos egregiae virtutis viros cooptare, in promptu habeamus oportet nonnulla alla praeter cetera urbis Romae templa, quae Purpuratis iisdem Patribus vel uti titulum presbyteralem vel uti diaconiam, ad catholicae Ecelesiae morem, assignemus. Quapropter, opportunum visum est Nobis templum quoque Sacri Cordis Chiristi Regis ad diaconiae dignitatem attollere; quod scilice non solum sacrae illi aedi maximo honori futurum non dubitamus, cardinaliciae dehinc purpurae splendore decoratae, sed sodalibus etiam Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu debitae remunerationi, quippe qui iamdiu operam suam sollertem, industriam, impensam ibidem navent. De suprema ideo et apostolica potestate Nostra, templum Sacri Cordis Christi Regis ad diaconiae gradum et dignitatem evehimus, omnibus datis iuribuset privilegiis, quibus ceterae in Urbe diaconiae vel iure vel consuetudine fruuntur. Volumus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens ei sacrae aed.i moderatur, coram clero atque populo perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus advenerit de praecepto celebrandus. Cuius rei, postquam perfecta fuerit, congrua documento exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem cito mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Caesar Fedrici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 69.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 487-488.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.