Sacrum Patrum Cardinalium Collegium, quorum mox numerum augendum studemus ut magis magisque huiusmodi praeclarissimorum virorum et consilii donis fruamur et in christiano populo regendo peritia, id quidem exigit, ut sacrarum etiam aedium numerum multiplicemus quas ad translaticium morem iisdem titulo assignemus. Haec plerumque templa vel antiquitate praestant, vel magni cuiusdam eventus celebritate, vel, si nostra praesertim conspiciantur tempora, populi frequentia rectorumque fideliumque rebus catholicis fovendis studio et alacrirate. In quibus sacra etiam aedes, Sacro Cordi Beatae Mariae Virginis dicata, procul dubio est annumeranda, quae Nostra hac in Urbe existit, in regione scilicet, quam Parioli vulgata appellatione nominant. De apostolica ideo et suprema auctoritate Nostra templum, quod diximus, Deo d icatum in honorem Sacri Cordis Beatae Mariae Virginis cardinalicio presbyterali titulo honestamus, datis eidem iuribus et privlegiis, quibus huiusmodi Romana templa fruuntur. Ceretum mandamus, ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem templo moderatur, ad effectum adducantur atque sive clero sive populo perlegantur cum primus dies festus de praecepto post eas acceptas celebrabitur. Peracti autem negotii instrumentum conficiatur idemque, rite subscriptum sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 63.
Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 481-482.
Top | 20th Century | Guide | Home |
©1998-2018 Salvador Miranda.