The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

IV

URBIS

TEMPLUM S. THEODORI IN PALATIO AD GRADUM ET DIGNITATE DIACONIAE EVEHITUR.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Siquidem sacrae in Urbe aedes, quae vel antiquitate vel ornatus splendore prae ceteris nobiliores Purpuratis Patribus titulo assignantur, pauciores sunt pro S. R. E. Cardinalium numero augendo, alias censuimus huiusmodi sacras aedes debito honore ad hoc esse decorandas. Interquae templum est quidem recensendum S. Theodori in Palatio, quod antiquitus Diaconiae ornabatur dignitate, quam tamen anno millesimo quingentesimo octogesimo septimo iussu Decessoris Nostri amisit. De apostolica ergo Nostra potestate idem templum S. Theodori in Palatio ad Diaconiae gradum iterum evehimus, omniaque simul iura et privilegia damus, quae eiusdem decoris templa in Urbe habent. Decernimus autem ut hae sub plumbo Litterae, cum primum acceptae fuerint, eius cura qui S. Theodori in Palatio aedi sacrae est praepositus, clero et populo perlegantur, diem festum de praecepto ibidem celebrantibus. Onus autem eidem erit ut, perfecta Litterarum Nostrarum exsecutione, id quam primum S. Consistoriali Consilio notum faciat.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die altero mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri secundo.

Datum Roma, apud S. Petrum, die altero mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri secondo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CI, n. 70.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 381-382.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.

< /BODY>