The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Constitutio Pii PP. X Vacante Apostolica Sede, 25 Decembris 1904.

Vacante Sede Apostolica, iilud gravissimum sanctissimumque est, summum dominici gregis pastorem et caput, ad catholicam Ecclesiam provide solerterque regendam, eligere, qui in beati Petri locum succedens, Christi Iesu in terris personam gerat. Quod cum intelligerent Romani Pontifices Decessores Nostri, eo quavis aetate vigilem curam sedulamque cogitationem contulerunt ut ille modus et ordo in eligendo adhiberetur, qui rei gravitati aptius congruentiusque responderet. Qua de causa plures ex re et tempore ab iis sapientissimae editae sunt leges ut negotium ipsum rite, legitime expediteque absolveretur: quas inter principem obtinent locum Constitutiones a Pio IV, Gregorio XV et Clemente XII opportune sancitae.

Verum, decursu aetatum, factum est ut hae de Romano eligendo Pontifice indictae ac promulgatae leges sensim multiplici varioque numero augerentur: nonnullae etiam, temporum rationibus hominumque moribus mutatis, obsoletae evaderent: ita ut haud exigui laboris esse videatur discernere quaenam in Summo Pastore eligendo servanda sint.

Nos igitur, hoc incommodum praevertere volentes, quae de Romano Pontifice eligendo a Decessoribus Nostris decreta sunt, omnia in unam Constitutionem digerere opportunum duximus, integris, quantum fieri potuit, servatis ipsis priorum Constitutionum praescriptis, quin etiam verbis (licet haud semper uniformi stilo respondentibus), quae veneranda vetustas sancivit, nonnullis tamen mutatis, prouti opportunius Nobis visum est.

Itaque, re din ac mature perpensa, certa scientia et proprio motu, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, hanc Constitutionem, quae perpetuo in futurum vigeat, edere statuimus, qua Sacrum Cardinalium Collegium, Romana Petri Sede vacante, atque in Romano Pontifice eligendo unite utatur, eamque vim legis habere solam decerniimus, abrogatis Constitutionibus ac Decretis omnibus et singulis a Romanis Pontificibus hac de re editis, etiam in Conciliis generalibus promulgatis et in corpore iuris conclusis: excepta tamen Nostra Consitutione Commissum Nobis, diei xx mensis Ianuarii labentis anni, de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontiticis, et Constitutione Praedecessores Nostri cum Instructione (vulgo Regolamento) adiecti, a fel. rec. Leone XIII die xxv mensis Maii DCCCLXXXII data pro extraordinariis perturbatisque temporum adiunctis, quam in futurum quoque, ubi in iisdem Sedes Apostolica conditionibus versetur, praeter ea quibus hac Constitutione derogatum est, vigere integram volumus.

TITULUS I.

DE SEDE APOSTOLICA VACANTE.

CAPUT I.

De potestate S. Collegii Cardinalium, Sede Apostoliea vacante.

1. Sedis Apostolicae vacatione durante, S. Collegium Cardinalium in iia, quae ad Pontificem Maximum dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem aut iurisdictionem habeat, neque gratiam, neque iustitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum exeeutioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontifici reservare teneatur (1). Itaque irritum et inane esse decernimus quidquid petestatis aut iurisdictionis ad Romanum, dum vivit, Pontificem pertinentis (nisi quatenus in hac Nostra Constitutione expresse permittatur) coetus ipse Cardinalium duxerit (eadem vacante Ecclesia) exercendum (2).

2. Item praecipimus, ne S. Cardinalium Collegium de iuribus Sedis Apostolicae Romanaeque Ecclesiae quomodolibet disponere valeat, neque in qupiam iuribus eiusdem sive directe detrahere attentet, sive indirecte per conniventiae speciem, seu per dissimulationem facinorum sdversus eadem iura, etiam post obitum Pontificis seu vacationis tempore, perpetraterum, attentare videatur, immo volumus ut omnium virium contentione eadem custodire et defendere debeat (3).

3. Leges a Romanis Pontificibus latae, per coetum Cardinalium Romanae Ecclesiae, ipsa vacante, corrigi, vel immutari nullo mode possunt, nec quicquasa eis detrahi sive addi, vel dispensari quomodolibet circa ipsas seu aliquam earum partem. Quod potissimum valet de Constitutionibus pontificis, ad ordinandum negotium electionis Romani Pontificis latis (4).

4. Si quae tamen dubia exoriantur circa sensum praescriptionum, quae hac Nostra Constitutione continentur, vel etiam circa rationem, iuxta quam ad usum ea traduci debeat, sive super quovis alio Nostrae huius Constitutionis capite, edicimus ac decernimus unice penes Sacrum Cardinalium Collegium potestatem esse super his ferendi sententiam; quam in rem eidem S. Cardinalium Collegio plenam tribuimus facultatem, qua hanc Nostram Constitutionem interpretari ac dubia declarare valeant. Qua quidem in re, quemadmodum in reliquis, de quibus ad Nostrae huius Constitutionis tramites, excepto ipso electionis actu, deliberari contingat, satis omnino erit si maior congregatorum Cardinalium pars in eamdem sententiam consentiat (5).

5. Pariter in casu urgentis negotii, quod, ex voto maioris congregatorum Cardinalium partis, in aliud tempus differri non valeat, S. Collegium, item iuxts maioris partis sententiam, de opportuno remedio disponete potest et debet (6).

CAPUT II.

De Cardinalium Conngregationibus.

6. Tempore Sedis vacantis duplex habeatur Cardinalium Congregatio, altera generalis, sive totius Collegii, altera particularis, constans tribus Cardinalibus antiquioribus, uno ex quoque Ordine, cum Camerario, quorum officium tertia die post Conclavis ingressum omnino exspirat, in eorumque locum tres alii sequentes in Ordine quolibet tertio die una cum eodem Camerario succedunt (7).

7. Volumus ut in dictis Congregationibus particularibus, quae sive ante, sive post coeptum Conclave haberi poterunt, levioris dumtaxat momenti, ac in dies seu passim occurrentia negotia expediantur. Si quid vero gravioris momenti atque indaginis fuerit, id omne ad Congregationem generalem, seu ad S. Collegium Cardinalium deferatur. Ac ulterius, quae in una Congregatione particulari decreta, resoluta, vel denegata fuerint, in alia revocari, mutari, aut concedi nequeant, sed id faciendi ius habeat ipsa tantum Congregatio generalis per pluralitatem suffragiorum (8).

8. Suffragia in Cardinalium Congregationibus, cum de rebus gravioris momenti agatur, non ore, sed suffragiis secretis dentur.

9. Inter generales Congrega tiones singulari mentione dignae sunt quae ante ingressum in Conclave habentur, eaedemque Congregationes praeparatoriae appellari possunt.

10. Congregationes generales praeparatoriae quotidie omnino locum habere debent a die obitus Pontificis usque ad diem quo Conclave Cardinales ingrediuntur, etiam diebus, quibus exsequiae defuncti Pontificis persolvuntur, idque eo consilio fiat ut liberum sit tum Cardinali Camerario sententiam S. Collegii exquirere atque cum ipso quae necessaria vel opportuna iudicaverit, communicare, tum singulis Cardinalibus sententiam suam circa occurrentia negotia aperire, in rebus dubiis explicationes sciscitari, et opportuna proponere.

11. In memoratis Congregationibus generalibus haec praecipue negotia expedienda sunt (9) :

a) In primis Congregationibus integre legendae erunt tum praesens haec, quum superius memoratae Constitutiones Commissum Nobis de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontificis, a Nobis edita, et Leonis XIII Praedecessores Nostri cum adiecta Instructione: iisdemque perlectis, iusiurandum ab omnibus Cardinalibus praesentibus iuxta praescriptam formulam [1] praestandum. Quod iusiurandum pariter emittere tenentur omnes alii Cardinales, qui serius ad locum electionis pervenerint, sive nondum sive iam inceptis Comitiis.
b) Cardinales quam cito ea omnia decernere ac disponere debent, quae ad Conclave inchoandum urgentiora sunt.
c) Constituendus est dies, hora ac modus, quo corpus defuncti Pontificis transferatur.
d) Item Cardinales omnia opportune paranda curabunt, ut diebus statutis Pontificiae exsequiae solvantur.
e) Deputentur duo viri ecclesiastici, qui orationes De Pontifice defuncto et De eligendo Pontifice recitare debeant.
f) Constituatur dies, quo, si ab ipsis petatur, tum Legatis civilium Regiminum tum Equitibus Ordinis Hierosolymitani S. Collegium conveniendi aditus detur. Praedicti autem Legati nonnisi simul congregati admittantur, neque singulis facultas in posterum concedatur S. Collegium adeundi.

[1] Formula iurisiurandi ab Emiis ac Rmis S. R. E. Cardinalibus praestandi:

«Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales promittimus, vovemus et iuramus, inviolabiliter et ad unguem omnes et singulos Nos esse observaturos contenta omnia in Constitutione Summi Pontificis Pii Decimi De Sede Apostolica vacante et de Romani Pontificis electione, quae incipit < Vacante Sede Apostolica >, data die vigesima quininta Decembris anno millesiano nongentestimo quarto; necnon in Constitutionibus < Commissum Nobis > de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontificis, ab eodem Pio Decimo data die vigesima Ianuarii eiusdem anni millesimi nongentesimi quarti, ac Leonis XIII Praedecessores Nostri cum, adiecta Instructione, data die vigesima quarta Maii anno millesimo octingentesimo octogesimo secundo. Item promittimus, vovemus, et iuramus, quod quolibet ex Nobis in Romanum Pontificem Deo sic disponente, erit assumptus, iura etiam temporalia, praesertim de civili Romani Pontificis principatu, libertatemque Sanctae Sedis integro ac strenue adserere et viriditate nuquam desistet, atque eandem, hanc permissionem et iusiurandum, post eius ad Summi Pontificatus fastigium atssumptionem, rursus praestabit.

Praecipue autem promittimus et iuramus, sub poenis in praedicta Pii Decimi Constitutione Vacante Sede Apostolica statutis. Nos accuratissime et quoad omnes, etiam famliares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos in iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et in iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, nequo secretum praefatum quoquomodo violaturos, sive ipso Conclavi durante, sive etiam posit novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut expressa dispensatio ab eodem futuro Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate, quovis praetextu, munus proponendi Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, esse recepturos, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione Nobis cognitum, patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directo ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante; nullique interventui, intercessioni, alilve culibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere, auxilium vel favorem praestituros ».

Hanc formulam Cardinalis Decanus coram omnibus Cardinalibus iubeat a Praefecto Caeremoniarum elata voce legi. Deinde singuli Cardinales dicent:

« Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro ».

Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent:

« Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia ».
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

g) Nominentur singulares duorum vel trium Cardinalium coetus, vulgo Commissiones: f) pro inquisitione de qualitatibus Conclavistarum eorumque approbatione (10), itemque pro eorum designatione, qui Conclavi inservire debeant; _) pro constructione et clausura Conclavis, ac pro cellarum dispositione (11).
h) Proponantur atque approbentur expensae Conclavis.
i) Epistolae Imperatorum, Regum aliorumque civitatum Moderatorum, item Nuntiorum relationes, omniaque alia quae S. Collegii interesse possint, cum ipso communicentur.
k) Perlegantur, si quae sint, documenta a defuncto Pontifice Sacro Cardinalium Collegio relicta.
l) Prangantur Annulus Piscatoris et Plumbum Cancellariae Apostolicae. Pro-Datarius autem vel Sub-Datarius, et Secretarius Brevium vel eius Substitutus supplicationes gratiarum, quae penes ipsos sunt, sub sigillo clausas Sacro Collegio tradant.
m) Cellae Conclavis Cardinalibus sorte distribuantur (12).

CAPUT III.

De nonnullis peculiaribus ofiiis, Sede Apostolica vacante.

12. S. R. E. Camerarii et Poenitentiarii Maioris officia non cessant per obitum Pontificis (13).

13. Si autem contingat alterius vel etiam utriusque officii vacatio ante novi Pontificis electionem, tunc Congregatio generalis triduo post secutam vacationem alterutrius ex praefatis officiis habeatur, ac vota seu suffragi Cardinalium simul congregatorum pro deputatione illius, qui Camerarii vel Poenitentiarii Maioris vices suppleat usque ad electionem novi Pontificis, exquirantur, denturque per schedulas secretas, a Magistris Caeremoniarum etiam ab infirmis Cardinalibus colligendas, ac coram tribus Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus, praesentibus eisdem Caeremoniarum Magistris atque S. Col!egli Secretario, aperiendas; isque deputatus habeatur, in quem pars relative maior votorum seu suffragiorum praefatorum convenerit, ac sic deputato facultates omnes, quas ipse Camerarius vel Poenitentiarius Maior exercere poterat, quamdiu Sedes vacaverit, attribuimus (14). Quod si forsan vota paria fuerint, file deputatus habeatur, qui fuerit ordine dignior, vel, si eiusdem ordinis, senior.

14. Cardinali Camerario, vacante Sede Apostolica, incumbit cura et administratio bonorum ac iurium temporalium ipsius S. Sedis, adsistentibus ei in suo officio Cardinalibus eo tempore in ordine Prioribus seu Capitibus Ordinum, et praehabitis semel pro levioribus, ac semper pro gravioribus negotiis suffragiis S. Collegii. Hinc Cardinalis Camerarius, statim ac a Sacri Palatii Apostolici Praefecto nuncium de Pontificis obitu acceperit, ad Apostolicuro Palatium perget, ut ipsius possessionem capiat ac eius regimen exerceat. Eiusdem Camerarii erit Pontificis mortem iute recognoscere atque authenticum mortis actum conticere; statuere, auditis Cardinalibus Capitibus Ordinum, modum ad conservationem corporis defuncti Pontificis pro temporum conditionibus magis convenientem et aptum (nisi forte Pontifex ipse vivens suam hac de re voluntatem manifestaverit); privatis eiusdem Pontificis aedibus sigilla apponere; ipsus obitum cum Cardinali in Urbe Vicario communicare, qui de re Populum Romanum singulari Edicto edocebit; eaque omnia, nomine et consensu S. Collegii, curare, quae ad iura Apostolicae Sedis tuenda et ad ipsius administrationem recte gerendam rerum temporumque adiuncta suadebunt (15).

15. Cardinalis autem Sacri Collegii Decani erit, vix dum ab eodem Sacri Palatii Apostolici Praefecto de Pontificis morte fuerit edoctus, ceteris Cardinalibus vacationem Sedis Apostolicae significare, eosque ad Palatium Apostolicum advocare (16).

16. Poenitentiarius Maior eiusque officiales, Sede vacante, ea facere et expedire valeant, quae a fel. rec. Benedicto XIV constituta ac definita sunt (17).

17. Vicecancellarii S. R. E., Prodatarii (18), Secretarii Brevium officia per obitum R. Pontifieis omnino exspirant.

18. Item per obitum Pontificis cessat munus Cardinalis Secretarii Status, coque munere, Sede vacante, fungitur Praelatus S. Collegii Secretarius. Quod si hoc officium vacare contingat, eiusdem S. Collegii erit, aliquem ad illud, quamdiu scilicet Sedes Apostolica vacaverit, per pluralitatem suffragiorum deputare.

19. E contra Cardinalis in Urbe Vicarii officium et iurisdictio non exspirant morte Romani Pontificis. Quod si ipsum Vicarium Urbis, Sede vacante, e vivis decedere contigerit, ne Christifideles Urbis eiusque Districtus aliquod inde accipiant in spiritualibus detrimentum, tunc exsistens Vicesgerens dicti Vicarii, quamdiu Sedes vacaverit, omnes et singulas habebit facultates, auctoritatem et potestatem, quae eidem Vicario pro exercitio officii Vicariatus quomodolibet competebant, quasque Pontifex ipse, occurrente vacatione Vicariatus Sede piena, Vicesgerenti praedicto quandoque per aliquod tempus, donec scilicet successorem Vicarium deputaverit, attribuere solet (19).

20. Item Legatorum, Nuntiorum ac Delegatorum Apostolicorum officium et potestas non cessant Sede vacante.

21. Probe autem scientes eo maxime tempore, cum de creando Pontifice agitur, divinam opem per assiduas preces, aliaque christianae pietatis et caritatis opera impensius expetendam, ac promereri satagendum esse; ideo sicuti magnopere commendamus, ita quoque retineri volumus laudabilem morem huc usque observatum, ut defuncti Pontificis Eleemosynarius id muneris exercere pergat cum debita S. Collegio Cardinalium subiectione et ab eo dependentia, donec novus Pontifex eligatur, utque eadem pecuniae vis in subventionem eorumdem pauperum et egenorum Sede vacante per ipsum Eleemosynarium dispensetur ac erogetur, quae vivente Pontifice distribui solet, ad quem effectum consueta mandata a tribus Cardinalibus eo tempore in Ordine Prioribus, seu deputatis expediantur (20).

CAPUT IV.

De Sanctis Romanis Congregationibus earumque facultatibus Sede Apostolica vacante.

22. Circa facultates Sacrarum Romanarum Congregationum, Sede vacante, hac, quae sequuntur, normae ab omnibus servandae sunt, non obstantibus privilegiis quibusvis.

23. Sacrae Congregationes, eadem Sede vacante, nullam potestatem habent in iis, quae Sede plena facere et expedire non possunt nisi facto verbo cum Ssmo, vel ex audientia Ssmi, vel vigore specialium et extraordinariarum facultatum, quae a Romano Pontifice earumdem Congregationum Praefectis vel Secretariis concedi solent.

24. Facultates vero quae ipsis per Litteras apostolicas attributae sunt, et proinde tamquam ordinariae atque ipsarum Congregationum propriae censentur, eae morte Romani Pontificis non exstinguuntur.

25. Volumus tamen ut his facultatibus ordinariis Sacrae Congregationes solummodo in iis gratiis concedendis, quae minoris momenti sunt, libere, pro rei opportunitate, utantur. In iis vero expediendis definiendisque negotiis quae graviora vel controversa esse videntur, illud statuimus, ut, si res talis sit, quae in aliud tempus differri valeat, futuro Pontifici reservetur omnino: sin autem nullam admittat moram, tunc S. Collegio concedimus ut committere possit negotium Praefecto et aliquot aliis Cardinalibus eius Congregationis, ad quam Pontifex illud examinandum verisimiliter commisisset, qui, negotio accurate discusso, ea desuper decernere possint, per modum tamen provisionis, donec eligatur Pontifex, quae, iuxta datam sibi a Domino prudentiam, iuribus et rationibus ecclesiasticis custodiendis ac tuendis apta et consentanea censuerint (21).

CAPUT V.

De exsequiis Romani Pontificis.

26. Romano Pontifice vita functo, Cardinales exsequias pro eius anima de more per novem continuos dies persolvent, nisi forte in illis novem diebus aliquod festum ex praecipuis et magnis incidat, propter cuius observantiam exsequiae intermittendae videantur; tunc enim in numero quidem novem dierum exsequiarum intermissarum dies computantur (22). Tribus vero postremis diebus solemniori ritu exsequias celebrabunt; et ultima earumdem exsequiarum die a viro ecclesiastico ad hoc deputato habebitur orario de Pontifice defuncto.

TITULUS II.

DE ELECTIONE ROMANI PONTIFIClS.

CAPUT I.

De electoribus Romani Pontificis.

27. Ius eligendi Romanum Pontificem ad S. R. E. Cardinales unice et privative pertinet, excluso prorsus atque remoto quolibet cuiuspiam alterius Ecclesiasticae dignitatis, aut laicae potestatis cuiuslibet gradus et ordinis interventu (23).

28. Si quando contingat ut Romanus Pontifex decedat, perdurante celebratione alicuius Concilii generalis, sive Romae illud habeatur, sive in alio quovis orbis terrarum loco, electio novi Pontiqcis ab uno S. R. E. Cardinalium Collegio semper et exclusive fieri debet, minime vero ab ipso Concilio, atque etiam omnino exclusis ab eadem electione peragenda quibuslibet aliis personis cuiusvis, licet ipsius Concilii, auctoritate forte deputandis, praeter Cardinales praedictos. Quin imo, ut in eiusmodi electione mermorati Cardinales, omni prorsus impedimento submoto et quavis perturbationum et dissidiorum occasione sublata, liberius et expeditius procedere queant, ipsum Concilium in quibuslibet statu et terminis exsistat, statim ab accepto certo nuntio demortui Pontifcis, suspensum ipso iute intelligi debet, adeo ut, nulla prorsus interiecta mora, cessare statim debeat a quibuslibet conventibus, congregationibus et sessionibus, et a quibusvis decretis seu canonibus conficiendis, nec ob quamlibet causam, etiamsi gravissima et speciali mentione digna videatur, ulterius progredi, donec novus Pontifex carionice electus illud reassumi et continuari iusserit (24).

29. Nullus Cardinalium, cuiuslibet excommunicationis, suspensionis, interdicti aut alius ecclesiastici impedimenti praetextu vel causa a Summi Pontificis electione activa et passiva excludi ullo modo potest; quaas quidem censuras et excommunieationes ad effeetum huiusmodi electionis tantum, illis alias in suo robore permansuris, suspendimus (25).

30. Postquam aliquis S. R. E. Cardinalis in Consistorio creatus fuit, is statim vocem et ius eligendi Pontificem habet, et consequenter etiamsi cardinalitius galerus nondum illi traditus sit, neque os clausam, vel si clausum fuerit, nondum tamen apertura sit. Etenim huiusmodi claudendi oris ritus ad praecipusm Cardinalium facultatem, quae circa Summi Pontificis electionem versatur, non pertinet, sed caeremonia quaedam est, en de causa introducta, ut Cardinales, antequam in Consistoriis et Congregationibus suffragium ferant, de modestia, quae ab ipsis in his et aliis actibus adhiberi debet, quodammodo admonesntur (26).

31. Cadinales canonice depositi, vel qui dignitari cardinalitiae, consentiente Romano Pontifice, renuntiaverunt, nullum ius ad electionem habent. Immo, Sede vacante, nec potest S. Collegium restituere et habilitare Cardinales per Papato privatos seu depositos, ne quidem ad vocem (27).

32. Statuimus etiam et declaramus, quod si forte aliquis Cardinalis saltem in Diaconatus ordine constitutus non fuerit, is nullatenus ad eligendum admitti debeat (28), nisi certo et indubitato privilegio Pontificio munitus sit (29).

33. Item statuimus, ut cum Pontificem de hac vita migrare contigerit, praesentes Cardinales expectare debeant absentes per decem tantummodo dies, quibus exsequiae defuncti Pontificis celebrantur; quibus elapsis, statim Conclave ingredi et ad electionis negotium procedere tenentur (30).

34. Si tamen Cardinales absentes supervenerint, re integra, id est antequam eidem Ecclesiae sit de Pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu, in quo ipsum invenerint, admittantur (31).

35. Omnibus autem Cardinalibus in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus, ut, posquam per Cardinalem Decanum, vel ipso impedito, per alium Cardinalem, de vacatione Sedis Apostolicae certiores facti, atque ad novi Pontificis electionem advocati fuerint, nisi legitimo impedimento detineantur, indictionis litteris obtemperare, et ad locum eisdem designatum pro perficienda Pontificis electione statim se conferre debeant (32).

36. Si quis vero forte Conclave intrare noluerit, vel ingressus, absque manifesta infirmitatis causa, iuramento medicorum et a malori parte Cardinalium approbata, exiverit; tunc, ipso minime requisito, nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum Summum Pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate superveniente, aliquem eorum e Conclavi exire contingat, ipsa etiam infirmitate durante, poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi; sed si ad Conclave, post sanitatem sibi redditam, seu ante, redire voluerit, rursus admittatur (33).

37. Cardinales omnes et singuli, valetudine non impediti, cum tertio pulsata per loca solita conclavis campanula fuerit, ad scrutinium convenire debent; cui legi si quis non obtemperaverit, latae sententiae excommunicationis poenam incurrat (34).

CAPUT II.

De Conclavistis ac de aliis in Conclavi partem habentibus.

38. Quilibet Cardinalis in Conclavi duobus servientibus clericis, vel laicis, vel uno clerico et uno laico, contentus sit; infirmis autem et graviter affectis, a maiore parte S. Collegii, vel a Cardinali Camerario una simul cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioris partis S. Collegii, tertius indulgeri potest (35).

39. Conclavistae Praelati esse non possunt, neque consanguinei vel affines in primo et secundo graadu Cardinalium, etiamsi expensis eorum viverent, aut eiusdem Ordinis seu Congregationis religiosae. Et de qualitatibus Conclavistarum, Cardinales deputati ante Conclavis ingressum diligenter inquisitionem habere, et eos approbare, ac post ingressum denuo diligenter inquirere debent (36).

40. Conclavistae iusiurandum, quod ab ipsis iuxta statutam formam (37) edi debet, serio ac religiose, pro rei gravitate, praestent. Quam ob rem S. R. E. Camerarii erit cavere, ut ab ipsis praedictum iusiurandura saltem una vel altera die ante ingressum in Conclave emittatur, postquam unusquisque eorum eiusdem iurisiurandi momentum ac formulae sententiam probo intellexerit.

41. Conclavistae vero, et quicumque alii servientes, e Conclavi, ex causa infirmitatis manifestae et notabilie a medicis iuramento probatae, et de consensu deputatorum, quorum etiam conscientiam oneramus, et non aliter exituri, nullo modo reverti possunt; sed eorum loco, alii eodem prorsus tempore, quo infimi exibunt, ingrediantur (38).

42. Item si aliquem Cardinalem in Conclavi vita fungi accidat, ipsius Conclavistae statim e Conclavi exire debent, neque ad alterius Cardinalis famulatum in eodem Conclavi assumi poterunt (39).

43. Sacri Palatii Apostolici Sacrista quoque cum uno vel pluribus (ad S. Collegii arbitrium) Clericis coadiutoribus in officio Sacristae, itemque Magistri Caeremoniarum non plures quam sex Conclave ingrediantur, muneribus quae ad ipsos pertinent vacaturi. Adsit praeterea unus S. Collegii Secretarius tantum, unus Religiosus pro confessionibus excipiendis, duo Medici, unus Chirurgus, unus Aromatarius cum uno aut duobus servientibus, qui omnes a maiori parte Cardinalium vela Cardinali Camerario una, simul cum Cardinalibus Capitibus Ordinum, de consensu maioris partis Cardinalium, erunt eligendi; aliique Conclavis utilitati atque commoditati servientes, qui tamen plures esse non debent quam qued necessitas postulaverit (40).

CAPUT III.

De ingressu in Conclave (41).

44. Exsequiis defuncti Pontificis (ut supra) persolutis, et interim Conclavi opportune praeparato, Cardinales in Basilicam Sancti Petti, vel alio pro temporis et loci opportunitate conveniunt, ubi per Decanum Sacri Collegii, vel eo impedito per alium ex antiquioribus Cardinalibus, Missa de Spiritu Sancto celebratur, et in fine per aliquem Praelatum aut alium virum ecclesiasticum doctum habeatur oratio, qua moneantur, ut, sepositis omnibus privatis affectibus, solum Deum prae oculis habentes, Sanctae Romanae et universali Ecclesiae de Pastore sufficienti et idoneo providere, omni qua possunt brevitate et diligentia curent.

45. Re divina peracta, statim, vel, si Patribus potius libuerit, vespere, fit ingressus in Conclave. Clericus Caeremoniarum capit Crucem Papalem et procedit: quem Cardinales sequuntur, Episcopi primum, deinde Presbyteri, postremo Diaconi cum suis cappis violaceis: Crucem praecedunt Familiares Cardinalium, et immediate Cantores Hymnum Veni Creator Spiritus cantantes: post Cardinales sequuntur Praelati, atque ita ordine procedentes, Conclave ingrediuntur, et cum ad Cappellata pervenerint, Cardinalium Decanus apud Altare dicit orationem Deus qui corda fidelium; qua finta, tum praesens quum etiam memoratae Constitutiones Commissum Nobis de civili Veto, et Leonis XIII Praedecessores Nostri (praetermissis iis, quae nonnisi res im peractas respiciunt) iterum leguntur; ac iusiurandum, iuxta superius praescriptam formam, ab omnibus Cardinalibus rursus emittitur. Deinde Cardinales post brevem semonem habitum per Decanum, quo eos convenientibus verbis ad electi\/onis negotium rite et recte peragendum hortatur, ad cellas sorte inter eos distributas divertunt.

Interim Officiales Conclavis et alii in Conclavi servientes iuramenta iuxta praescriptas formulas praestant coram Caeremoniarum Praefecto vel S. Collegii Secretarie, ad rem deputatis a Cardinali Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum emittendum est. Pariter hac eadem die, qua fit ingressus in Conclave, Praelatus Pontificiae Domui praepositus et Marescallus Conclavis iusiurandum emittere debent iuxta statutas formulas coram Cardinali Decano, praesentibus omnibus Cardinalibus, idemque praestant Praelati, quibus Conclavis custodia concreditur.

46. Tandem, postquam ter iussu Cardinalis Decani, campanula personata fuerit, exclusis omnibus, qui in Conclavi remanere non debent, ipsum Conclave intus et extra claudatur, et claves S. R. E. Camerario ac Magistro Caeremoniarum et Praelatis custodibus Conclavis iuxta solitum assignentur.

Deinde accensis fanalibus, tres Cardinales Capita Ordinum et Camerarius, una cum Magistro Caeremoniarum latebras et angulos omnes Conclavis diligenter perquirant, ne quis ex iis, qui esse in Conclavi prohibentur, intus remanserit. In Conclavi autem esse possunt Familiares Cardinalium et alii Officiales et Ministri Conclavis, quos superius recensuimus; omnium autem istorum Conclavistarum recognitio fieri debet, ne quis inter illos forte sit ex iis, qui in Conclavi esse non possunt: quae recognitio ut certius fiat, iubentur Conclavistae omnes intrare Cappellata, et postea singillatim recensentur.

CAPUT IV.

De clausura Conclavis, ac de secreto servando in iis omnibus, quae in Conclavi aguntur.

47. Electio Summi Pontificis fieri debet in Conclavi, et eo clauso (42), sublata tamen nullitate electionis a Gregorio XV (vel alio quovis decreto pontificio) hac de re statuta.

48. Tenentur quoque Cardinales pro tempere deputati, per se vel per alios, cellas Cardinalium et alia Conclavis loca saepius visitare et diligenter perquirere, ne Conclavis clausura ullo modo violetur. Et si quid tale deprehensum fuerit, auctores e Conclavi expellantur et gravibus poenis futuri Pontificis arbitrio plectantur (43).

49. Clauso Conclavi, nulli ad colloquinto cum Cardinalibus vel aliis in Conclavi partem habentibus admittantur, nisi praesentibus Praelatis, quibus Conclavis custodia concreditur, et nisi voce et idiomate intelligibili loquantur. Et si quis forte (quod absit) clam ipsum Conclave ingrediatur, omni honore, gradu, atque officio et beneficio ipso facto privatus existat (44).

50. Volumus item ut epistolae, aut cuiusvis generis scripta, etiam typis edita, tum ad eos, qui in Conclavi sunt (non exceptis ipsis S. R. E. Cardinalibus), tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula S. Collegii Secretarii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Conclavis deputati sunt, examini atque inspectioni subiiciantut. Absolute autem omnibus interdicimus, ne ephemerides quotidianae vel periodicae extra Conclave mittantur. Qui vero contro fecerint, poenae excommunicationis latae sententiae subiaceant (45).

51. Praeterea, uti iato in supm relatis, tam pro S. R. E. Cardinalibus quam pro Conclavistis, iurisiurandi formulis expressum est, severe praecipimus et mandamus ut ab omnibus in Conclavi partem habentibus secretum religiosissime servetur in iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et in iis quae in Conclavi, seu in loco electionis agantur. Hinc quaecumque directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt, sive verba, sive scripta, sive signa, aut alia quaevis, omnia vitare et cavere omnino tenentur (46); ita ut hanc legem violantes excommunicationem ipso facto incurrant, a qua, sicut ab alia quavis et contra quoslibet in hac Constitutione imposita et irrogata seu infra imponenda et irroganda poena excommunicationis, a nullo, ne a Maiori quidem Poenitentiario, cuiuslibet facultatis vigore, praeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo, absolvi possint (47).

52. Specialiter autem, sub eiusdera excoramunicationis poena, Cardinales prohibemus, ne suis Familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirette respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus sive ante Conclave sive ipso durante habitis acta vel decreta sint.

53. Insuper praecipimus, graviter onerata ipsorum conscientia, S. R. E. Cardinalibus ut secretum huiusmodi servetur etiam post peractam novi Pontificis electionem, neque ullo raodo ipsum violari liceat, nisi ab eodem Pontifice peculiaris ad hoc facultas aut expressa dispensatio concessa fuerit. Quod praeceptum extendi voluraus ad alios omnes, qui in Conclavi partera habuerunt, si quid forte, bona vel mala fide, de iis, quae in Conclavi gesta sint, cognoverint.

CAPUT V.

De forma electionis (48).

54. Mane sequenti, post clausum praecedenti nocte Conclave, ac post solitum campanulae sonum, conveniunt Cardinales in eo praesentes, qui infirmitate non sunt impediti, induti super vestem crocea aut mozzeta violacea (quibus vestibus uti debent quandocumque aliquid collegialiter agendum est), ad designatum Sacellum, et ibi celebrata consueta Missa, et facta Cardinalium Communione, ac postea recitato Hymno Veni Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, statim ad negotium electionis procedere debent, quod quidem uno tantum ex tribus, qui infra exponuntur, modis sive formis peragendum est, alioquin electio nullitatis vitio subiacet.

55. Primus modus est, qui quasi per inspirationem vocatur, quando scilicet omnes Cardinales, quasi afflati Spiritu Sancto, aliquem unanimiter et viva voce Summum Pontificem proclamant; circa quem modum infrascripta notanda sunt.

Primum, haec forma electionis adhiberi potest solum in Conclavi, et eo clauso. Secundo, debet fieri electio secundum hanc formam ab omnibus et singulis Cardinalibus in Conclavi praesentibus, etiam iis, qui ob infirmitatem in cellis detinentur. Tertio communiter, et nemine eorum dissentiente. Quarto, nullo praecedente de persona speciali tractatu, per verbum « eligo » intelligibile voce prolatum, aut scripto expressum, si voce non possit proferri. Exemplum autem huius, potest esse huiusmodi. Si quis e Patribus, clauso Conclavi, nullo, ut praefertur, praecedente speciali tractatu, diceret: Reverendissimi Domini, perspecta singulari virtute et probitate Reverendissimi D. N., iudicarem illum eligendum esse in Summum Pontificem, et ex nunc ego ipsum eligo in Papam. Deinde hoc audito, si ceteri Patres, nemine excepto, sequentes primi sententiam eodem verbo « eligo » intelligibili voce prolato, aut si non potest, in scriptis expresso, eumdem N., de quo nullus specialis tractatus praecessit, communiter eligerent, ipse N. esset canonice electus et verus Papa secundum hanc electionis formam, quae dicitur per inspirationem.

56. Secuudus modus est per compromissum, quando scilicet Cardinales ad electionem per hanc formam seu viam procedere volentes, committerent aliquibus ex Patribus eligendi potestatem, ut vice omnium Ecclesiae Catholicae provideant de Pastore, cuius formae praxis debet esse huiusmodi. Primo omnes et singuli Cardinales in Conclavi clauso praesentes, nemine eorum dissentiente, in. aliquos ex Patribus (i. e. in tres vel quinque vel septem, non in minorem vel maiorem numerum) compromissum faciunt, exempli gratia in hanc formam: « In nomine Domini Amen. Anno etc. mense etc. die etc. Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales omnes et singuli in Conclavi existentes, videlicet N. N. (et singillatim omnes nominentur Cardinales) elegimus, et eligimus per viam procedere compromissi, et unanimiter et concorditer, nemine discrepante, eligimus compromissarios N. N. et N. Cardinales etc., quibus damus plenariam facultatem et potestatem providendi S. R. E. de Pastore sub hac forma videlicet ». (Hic necesse erit, ut Cardinales Compromittentes exprimant modum et formam, secundum quam Compromissarii debent eligere, et secundum quam electus debet censeri verus et legitimus Papa, ut puta si electi sint tres Compromissarii, declarandum est an ad hoc ut electio sit valida, prius proponete debeant Sacro Collegio personam ab ipsis nominandam ad Pontificatum, an vero absolute debeant electionem peragere; an omnes tres debeant convenire in unam personam; an vero sufficiat, quod duo in unam concordent, et an debeant nominare aliquem de Collegio, vel etiam aliquem extra Collegium, et alia his similia). His autem, vel aliis similibus expressis, addi compromisso debet tempus, ad quod usque volunt Cardinales potestatem Compromissarios ha bere eligendi, et postea subiunguntur haec verba: « Et promittimus nos illum pro Romano Pontifice habituros, quem DD. Compromissarii secundum formam praedictam duxerint eligendum », vel alia ad formam Compromissariis praescriptam accommodata.

Secundo, completo huiusmodi mandato, Compromissarii ad partem in aliquo loco separato et clauso se conferunt, et de electione facienda tractant, et debet inter eos praemitti protestatio, quod per quamcumque prolationem verborum suum dare consensum non intelligunt, nisi in scriptis illum expresse ponant. Et haec protestatio necessaria est inter Compromissarios, ut verbis humanis et reverentialibus inter se, sine praeiudicio, uti possint.

Tertio, facta per Compromissarios electione secundum formam eis praescriptam, et in Conclavi promulgata, electus per huiusmodi viam compromissi, est canonicus et verus Papa.

57. Tertius et ordinarius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime confirmamus et renovamus legem iam a Praedecessoribus Nostris sapienter inductam ac per plura deinde saecula semper religiosissime servatam, qua nempe statutum est ut file tantummodo Romanus Pontifex habendus sit, in queto duae saltem ex tribus partibus Cardinalium in Conclavi praesentium per secreta schedularum suffragia convenerint (49).

Numerus autem suffragiorum duarum ex tribus partibus Cardinalium in Conclavi praesentium, ut electio per viam scrutinii valida sit, ita est censendus ut in duabus tertiis partibus suffmgium electi non numeretur, nec quisquam, sive scrutinii sive compromissi via procedatur, seipsum eligere, seu suffragium sibi dare ullatenus possit: electi tamen persona, si in Conclavi sit, debeat in numerum Cardinalium computari (50).

58. Scrutinii autem ritus continet tres actiones: alteram, quae antescrutinium, alterare, quae scrutinium, et tertiam, quae postscrutinium appellari potest.

59. Antescrutinii actus sunt quinque, videlicet: praeparatio schedularum; extractio Scrutatorum, Deputatorum pro votis infirmorum et Recognitorum per sortem; scriptio schedularum; earum complicatio; obsignatio earumdem.

60. Schedularum praeparatio et distributio ad Magistros Caeremoniarum pertinet, qui eas impressas, ubi fieri poterit, alioquin uuius manu scriptas secundum formam inferius describendam accipient, et singulis Cardinalibus saltem duas vel tres distribuent.

61. Forma autem schedulae, quoad eius figuram attinet, erit altera parte longior, hoc est plus longa, quam lata. Circa ea vero, quae in eisdem schedulis contenta. sunt, in anteriori eius parte, quae brevitatis gratia facies nominati potest, tria comprehendi debent. Primo in superiori parte secundum eius latitudinem, duo haec verba Ego Card. cum tanta ad invicem distantia ut inter ipsa, nomen proprium Cardinalis eligentis scribi possit, et paulo inferius bina signa, parvorum hemiciclorum instar confecta., ad loca sigillorum indicanda.

Secundo, in medio continere debet haec verba:

Eligo in Summum Pontificem Reverendissimum Dominum meum D. Cardinalem . . . . . . Tertio, in parte inferiori, alia bina signa, uti supra hemiciclorum instar confecta, ad loca sigillorum similiter demonstranda.

In exteriori autem parte schedularum, quae tergum nominati potest, duo sunt imprimeridi limbi ex illis, quos ad ornatum libroturo impressores adhibent, et vulgati vocabulo fregi nuncupant, quorum primum circa sui medium continet hoc verbum, Nomen, impressum secundum longitudinem ipsius limbi; alterum vero continet hoc verbum, Signa, similiter impressum, ut praecedens. Hi autem limbi excogitati sunt ad obscurandum diaphanum paginarum, ne scilicet ad lumen, nomina et signa eligentium conspici possint; ubi vero impressoris copia non fuerit, limborum defectus lineis suppleri poterit. Sed haec fient clariora per infra positas figuras schedularum.

62. Secundus actus antescrutinii est extractio Scrutatorum, Deputatorum pro votis infirmorum, et Recognitorum: quae extractio, antequam ad scrutinium procedatur, sorte facienda est, hoc modo. In uno sacculo, aut vase, publice ponantur tot schedulae, vel si magis placet, spherulae ligneae palam numerata, quot sunt Cardinales praesentes in Conclavi, cum eorum nominibus: deinde per ultimum Diaconum extrahantur primo Scrutatores tres, postea tres Deputati pro votis infirnaorum, qui brevitatis gratia Infirmarii appellari possunt, ac tandem Recognitores, de quorum omnium ofqcio inferius suo loco scribetur. Quod si in extractione Scrutatorum, Infirmariorum et Recognitorum, extracti fuerint Cardinales, qui ob infirnaitatem aliudve impedimentum muneribus praedictis satisfacere non possint, alii non impediti, loco illorum, extrahantur. Peracta vero extractione, schedulae, seu spherulae eorum, qui extracti fuerunt, in sacculum, seu in vas iterum coniiciantur.

63. Tertius actus antescrutinii est schedularum scriptio, quae ab unoquoque Cardinali fiet hoc modo. Primo in superiori parte, in spatio inter verba Ego Card. scribet proprium nomen; deinde in secunda parte nomen illius, quem eligit, charactere tamen, quantum fieri potest, alterato, ne manus scribentis cognosci possit; et caveat ne plura nomina in schedula scribat; quia suffragium esset nullum. In tertia vero parte signa, videlicet numerum aliquem, et dictum aliquod Scripturae seu verbum, aut aliquid huiusmodi, ut in exemplo pro faciliori intelligentia oculis subiecto, videre est.

64. Quartus actus antescrutinii est schedularum complicatio, quae ut expeditius peragi a Cardinalibus valeat, poterit a Caeremoniarum Magistris, cum eas praeparant, fieri in hunc, qui sequitur modum. Binae fient plicaturae ex utraque parte cuiusque schedulae, ita ut nomen eligentis et signa cum fuerint scripte, maneant tecta ex utraque parte a limbis; delude quod reliquum est ita complicetur ut schedula fere ad latitudinem pollicis redigatur, prout ex complicata schedula, quae hic exempli grafia ponitur, conspici potest.

EXEMPLUM

Schedulae plicatae.

===============================================================================================

NOMEN

------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

Eligo in Summum Pontificem R. D.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . (locus ultimae plicaturae). . . . . . . . . . . . . . . meum D. Card. Baronium.

------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

SIGNA

===============================================================================================

Ceterum Magistri Caeremoniarum schedulas, non complicatas ut supra, sed explicatas, Cardinalibus distribuent, et Cardinales easdem, postquam ut supra scripserint, complicabunt iuxta plicaturas a Magistris Caeremoniarum paratas.

Secretarius autem S. Collegii et Magistri Caeremoniarum debent ab aula discedere, antequam Cardinales nomen eligendi in schedulis scribere coeperint, ita ut tempore scrutinii Cardinales soli in Cappella remaneant.

Porro, post eorum egressum ex aula, ultimi Cardinalis ordinis Diaconorum erit ostium Cappellae claudere: ac generatim ipsum, quotiescumque opus fuerit, aperire et claudere, exempli gratia, quum Cardinales Infimarii ad vota infirmorum, colligenda. pergunt ac postea quum ad Cappellam redeunt, vel ob quamcumque aliam necessitatem.

65. Quintus et postremus actus antescrutinii est schedularum obsignatio, quae ab unoquoque Cardinali facienda erit in tergo schedularum cum cera rubra et sigillo ad hoc parato. Porro sigillum non debet esse solitum Cardinlis, sed aliud, et secrete habitum, et ita simplex ut facile notari possit, veluti si in sigillo sculpantur aut tres numeri, aut tres litterae et numeri, vel una tanitum imago.

Haec de antescrutinio sufficiant; ceterum, quod attinet ad Cardinales infirmos, aut aliter impeditos, inferius suo loco dicetur.

66. Sequitur secunda actio, quae nomine scruutinii appellata fuit. Octo sunt huius actionis actus, videlicet: delatio schedulae, iuramenti praestatio, positio schedulae in calicem, schedularum mixtio, earum numeratio, scrutinii publicatio, schedularum in filum insertio, earum depositio seorsum.

67. Delatio schedulae, et duo sequentes actus, qui melius simul describuntur ob eorum connexionem, hoc modo fient. Quilibet Cardinalis propriam schedulam, postquam illam scripserit, obsignaverit et complicaverit, duobus primis digitis sumet, ac elevata manu palam deferet ad Altare, penes quod stant Scrutatores, et in quo est calix magnus ad recipiendas schedulas paratus et patena coopertus; ibique genuflectens, aliquantulum orabit: deinde surgens, alta et intelligibili voce, iurabit in hanc formam, quae in tabella super Altari posita descripta habetur:

Testor Christum Dominum, qui me iudicaturus est, me eligere, quem secundum Deum iudico eligi debere.

Post haec schedulam in parenato ponet, et per patenam mittet in calicem; quo facto inclinabit se ad Altare, et ad suum locum revertetur.

68. Haec servanda erunt si Cardinalis ad Altare pergere possit; nam si ob infirmam valetudinem non possit, et praesens in Cappella sit, ultimus Scrutator ad eum accedet; et Cardinalis infirmus, postquam schedulam in loco suo secrete, ut supra dictum est, confecerit, praevio iuramento praedicto, ipsam obsignatam et complicatam eidem Scrutatori tradet, qui eam palam deferet ad Altare, et sine oratione et iuramento in patenam ponet, et per eam in calicem mittet.

69. Si vero aliqui Cardinales infirmi sint in suis cellis, tres Cardinales Infirmarii, ut supra extracti, ad eos accedent cum capsula altitudine unius palmi, in cuius superiori parte sit rima, sen foramen, eius magnitudinis, ut per illud schedula complicata possit per suam latitudinem intus capsulam transmitti; quam capsulam antequam Scrutatores Infirmariis tradant, palam aperient, ut ceteri Cardinales possint eam inanem et vacuam conspicere, deinde claudent, et clavem ponent super Altare; deinde Infirmarii cum capsula clausa, et cum parvo disco sufficientes schedulas continentes, ad unumquemque eorum accedent; et infirmi acceptas ex disco schedulas secrete scribent, obsignabunt et complicabunt, et praevio iam dicto iuramento in capsulam per rimam mittent; quod si in firmi scribere non possint, sive aliquis ex tribus Cardinalibus Infirmariis, sive alius ex ordine tamen clericali, eorum arbitrio deligendus, praestito de secreto servando in manibus Infirmariorum iuramento, praedicta faciet: atque hi advertere debent quod non solum iuramenti vinculo tenentur servare secretum, sed etiam in excommunicationem latae sententiae, si contrafecerint, incurrent. His peractis, Infirmarii ad Cappellam revertentur cum capsula, quam Scrutatores aperient, et schedulas in ea contentas palam numerabunt: et tot repertas, quot sunt infirmi, ponent singillatim in patenam, et per patenam simul omnes in calicem.

Ne autem nimis in loriguru protrahatur scrutinii actio, Infirmarii poterunt proprias schedulas post Deeanum conficere et in calicem ponere, deinde duro ceteri Cardinales scrutinium agunt, ad infirmos pergere ad accipienda eorum suffragia eo modo, quo proxime ante dictum est.

70. Quartus actus scrutinii est schedularum permixtio, quae fiet per primum Scrutatorem, calice in quo ipsae schedulae positae fuerunt, patena coopetto, pluries agitato.

71. Quintus actus est numeratio schedularum, quae palam fiet per ultimum Scrutatorem, capiendo singillatim unamquamque schedulam ex calice, eamque ponendo in alium, qui ad hoc paratus sit, calicero vacuum. Quod si numerus schedularum non respondeat numero Cardinalium, omnes comburendae sunt, et iterum, idest secunda vice, ad suffragia statim est deveniendum. Si vero numerus schedularum numero Cardinalium respondeat, prosequendi sunt alii actus scrutinii.

72. Sextus actus est publicatio scrutinii, quae per Scrutatores, qui sedent ad mensam ante Altare positaro, fiet hoc modo. Primus Scrutator accipiet unam schedulam, eamque intactis sigillis explicabit, et viso in ea schedula electi nomine, eam tradet secundo Scrutatori, qui pariter, eodem electi nomine perspecto, eamdem tradet tertio, qui illam alta et intelligibili voce perleget, ut omnes Cardinales praesentes notare possint suffragium in folio impresso, quod penes se habebunt cum nominibus omnium Cardinalium: notabit autem iuxta nomen Cardinalis ex schedula recitati. Idem facfendum erit de ceteris schedulis in calice positis, usque ad ultimam. Quod si in scrutinii publicatione inveniant Scrutatores duas schedulas ita complicatas ut ab uno tantum datas fuisse appareat, si quidem unus et idem in utraque electus fuerit, sehedulae praedictae habebuntur et notabuntur pro uno suffragio, si vero diversi fuerint nominati, neutrum suffragium validum erit; scrutlnium tamen neutro casu vitiatur. Ceterum suffragia praedicta, finita scrutinii publicatione, a Scrutatoribus iuxta nomina Cardinalium, qui es obtinuerunt, in unam summam redigentur, vel in separato folio notabuntur, hoc modo: Reverendissimus D. Cardinalis A habet suffragia 20, et Reverendissimus D. Cardinalis B habet su.ffragia 15, et sic de aliis; quod fit ne Cardinales, cum opus est, cogantur semper numerare suffragia, quae iuxta nomina Cardinalium notarunt.

73. Septimus actus scrutinii est schedularum in film insertio, quae ut schedulae ipsae cautius conservati possint excogitata fuit. Haec autem insertio fiet per ultimum Scrutatorem, inserendo schedulam unamquamque, postquam eam perlegerit, acu cum filo ad hunc effectum parato, in loco, ubi est verbum Eligo.

74. Octavus et postremus scrutinii actus est depositio schedularum seorsum, quae similiter fiet per ultimum Scrutatorem, qui, finita insertione omnium schedularum in filum, capita fili nodo iunget, et schedulas omnes ita colligatas in alium calicem vacuum, vel in mensa seorsum ponet.

75. Sequitur tertia et postrema actio, quae postscrutinium appellata fuit, cuius actus tres sunt, videlicet: numeratio suffragiorum, eorum recognitio, et schedularum combustio.

Primus itaque actus est numeratio suffragioturo, quae fiet per Scrutatores semper, sive secuta sit electio, sive non: et si quidem secuta non sit electio, ut sciatur quod in eo scrutinio non habetur Papa; si vero secuta sit, at constet de canonica Pontificis electione. Fiet autem haec numeratio suffragiorum hoc modo. Scrutatores in unam summam redigent suffragia, quae quilibet nominatus in Pontificem obtinuit et si invenerint nullum ex nominatis ad duas tertias partes suffragiorum pervenisse, non habetur Papa in illo scrutinio; si vero invenerint aliquem ex nominatis duas tanitum partes suffragiorum obtinuisse, aperient electi schedulam (quam ex sigillis et signis ab ipso electo hoc in casu manifestandis cognoscent), etiam in ea parte, in qua est nomen eligentis; et si qnidem ex ea apparuerit electum alii suffragatum fuisse, electio eius erit canonica; si vero constiterit sibi suffragium dedisse, eius electio nulla erit ob defectum unius suffragii.

Secundus actus postscrutinii est recognitio, quae per Recognitores, sive secuta sit electio, sive non, fiet inspiciendo tam schedulas scrutinii, quam suffragiorum annotationes factas per Scrutatores, ut per huiusmodi recognitionem constare possit an Scrutarotea sincere et fideliter muneri suo satisfecerint.

Tertius, et postremus actus postscrutinii est combustio omnium schedularum, quae semper et palam per Scrutatores, adiuvantibus Magiatris Caeremoniarum, fiet, ac statim post recognitionem, sive electio sit secuta, sive non. Si tamen secundum scrutinium, iuxta ea quae inferius praescribentur, peragendum sit, tunc combustio schedularum primi scrutinii nonnisi in fine una cum schedulis secundi scrutinii facienda erit.

76. In Praedecessorum Nostrorum, ac praecipue Gregorii XV, Constitutionibus, ad expeditiorem electionem habendam statutum fuerat ut, scrutinio publicato, si electio per consensum duarum partiuta in eo facta non fuerit, statim antequam ad alios actus deveniretur, Cardinales possent, semel in quolibet scrutinio, accedere alicui ex illis, qui in eodem scrutinio saltem unum suffragium validum obtinuissent, dummodo is non esset, qui ab ipsomet Cardinali fuerat in scrutinio nominatus. Cum tamen huiusmodi forma accessus non parum esset ad exequendum difficilis, praesertim quoad ea, quae schedularum inspectionem, aperitionem et collationem spectabant, Nos et huic incommodo occurrere et nihilominus optatae electionis accelerationi nullimode officere cupientes, statuimus ac praescribimus ut loco ipsius accessus, semel tam mane quam vespere, post completum iuxta huc usque exposita scrutinium, si quidem in eo secuta non sit electio, Cardinales statim ad novum scrutinium peragendum procedere debeant, in quo rursus suffragia sua ferant, iis, quae in primo scrutinio lata sunt, minime computatis. Volumus autem ut in hoc secundo scrutinio iidem ac in primo ritus serventur, ita tamen ut Cardinales non teneanntur novum emittere iusiurandum, neque novos eligere Scrutatores, Infirmarios et Recognitores, sed quae in primo scrutinio quoad haec praestita sunt, sine renovatione valeant etiam pro seeundo.

77. Et haec omnia, quae de scrutinii ritibus sunt exposita, servanda erunt diligenter a Cardinalibus in omnibus scrutiniis, quae singulis diebus peragi debent mane post solitam Missam, et Hymnum Veni Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, et prima quidem tantum die post Cardinalium sacram peractam Communionem; et post meridiem hora opportuna, pariter post Hymnum Veni Creator Spiritus et orarionem de Spiritu Sancto (51).

78. Quod si electio aliter celebrata fuerit, quam in scrutinio per secreta schedularum snffragia duarum ex tribus partibus Cardinalium in Conclavi praesentium, electi suffragio non computato; vel per viam compromissi ab omnibus Cardinalibus similiter in Conclavi praesentibus, nemine dissentiente, initi et ita ut nemo seipsum elegerit; vel quasi per inspirationem, nullo praecedente de persona speciali tractatu, omnium pariter Cardinalium praesentium in Conclavi, communiter, nemine itidem dissentiente, per verbum « eligo » intelligibili voce prolatum aut scripto, si voce non potuerit, expressum; nulla sit et invalida eo ipso absque ulla declaratione, et ita electo nullm ius tribuat (52).

CAPUT VI.

De iis, quae servanda vel vitanda sunt in electione Romani Pontificis.

79. Simoniae crimen, tam divino quam humano iure detestabile, in electione Romani Pontificis omnino sicut reprobatum esse constat, ita et Nos reprobamus atque damnamus (53), huiusque criminis reos poena excommunicationis latae sententiae innodamus; sublata tamen irritatione electionis simoniacae, quam Deus avertat, a Iulio II (vel alio qualicumque decreto pontificio) statuta, ut praetextus amputetur impugnandi valorem electionis Romani Pontificis.

80. Item sub excommunicationis poena prohibemus ne quis, etiamsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente Romano Pontifice et eo inconsulto, tractare de ipsius Successoris electione, aut aliquod suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis factis aliquid deliberare et decernere praesumat (54).

81. Quae autem in memorata Nostra Constitutione Commissum Nobis de civili Veto seu Exclusiva, uti vocant, in electione Summi Pontificis ediximus et sanximus, hic omni ex parte atque integre renovantes, confirmata esse volumus. Quamobrem iterum in virtute sanctae obedientiae, sub interminatione divini iudicii et poena excommunicationis latae sententiae, omnes et singulos S. R. E. Cardinales, tam praesentes quam futuros, pariterque Secretarium S. Collegii Cardinalium aliosque omnes in Conclavi partem habentes, prohibemus ne, quovis praetextu, a quavis civili potestate munus recipiant Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, proponendi. Ipsumve hoc Veto, qualibet ratione sibi cognitum, patefaciant sive universo Cardinalium Collegio simul congregato sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directo ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante. Quam prohibitionem extendi volumus ad omnes interventus, intercessiones aliosque modos quoslibet, quibus laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere.

82. Cardinales praeterea abstineant ab omnibus pactionibus, conventionibus, promissionibus aliisque quibuscumque obligationibus, quibus adstringi possint ad suffragium alicni vel aliquibus dandum vel non dandum; quae omnia et singula, si de facto interveneriut, etiam iuramento adiecto, nulla et irrita, neque ad eorum observantiam quemquam teneri decernimus, et contra facientes ex nunc excommunicationis poena innodamus. Tractatus tamen pro electione habendos, Sede vacante, vetare non intelligimus (55).

83. Pariter interdicimus ne Cardinales, antequam ad electionem deveniant, capitula conficiant, seu quaedam communi consensu statuant, ad quorum observantiam sese adstringant, si ad Pontificatum assumantur; quae item, si de facto intervenerint, etiam iuramento adiecto, nulla et irrita declaramus (56).

84. Iisdem denique, quibus Decessores Nostri, vocibus, S. R. E. Cardinales vehementer hortamur ut in eligendo Pontifice, nulla propensione animi vel aversione ducti, nullius inclinati gratia aut obsequio, non intercessione in saeculo potentium, non vi vel metu vel aura populari moti, sed unice Dei gloriam et Ecclesiae bonum prae oculis habentes, in eum sua vota conferant, quem universali Ecclesiae fructuose utiliterque gubernandae prae ceteris idoneum in Domino iudicaverint (57).

85. Cum vero fideles non tam humanae industriae subsidiis, etsi sollicitae, inniti debeant, quam in humills devotaeque orationis instantia sperare, huic adiicimus sanctioni, ut in omnibus civitatibus, ceterisque locis saltem insignioribus, ubi primum de Pontificis obitu nuncium pervenerit, a Clero et populo, solemnibus pro eo exsequiis celebratis, singulis diebus (donec Romanae Ecclesiae de suo Pastore fuerit provisum) humiles assiduaeque preces fundantur ad Dominum, ut Ipse, qui concordiam facit in sublimibus suis, sic efficiat eorumdem Cardinalium corda in eligendo concordia, ut provisio celeris, unanimis et utilis (prout animaturo salus exigit, et totius orbis requirit utilitas) ex ipsorum unanimitate sequatur. Et ne tam salubre praesentis sanctionis edictum, ignorantiae negligi praetextu contingat, praecipimus ut Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alii Ecclesiarum Praelati, ceterique, quibus officium est enuntiare verbum Dei, Clerum et populum, propter hoc specialiter frequentius congregandos, in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda solerter excitent, et ipsis eadem auctoritate non solum orationum frequentiam, sed observantiam (prout circumstantiae pensandae suaserint) ieiuniorum hortentur (58).

86. Electum vero haeredem et Successorem Nostrum rogamus, ne muneris arduitate deterritus ab eodem subeundo se retrahat, at potius divinae voluntatis consilio humiliter se subiiciat: nam Deus qui imponit onus, manum etiam Ipse supponet, ne ei ferendo sit impar; is enim qui oneris est auctor, Ipse est administrationis adiutor; et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem qui contulit dignitatem (59).

CAPUT VII.

De acceptatione et proclamarione electionis, nec non de consecratione et coronatione novi Pontificis.

87. Post electionem canonice factam consensus electi per Cardinalem Decanum nomine totius S. Collegii requiratur (60).

88. Hoc consensu praestito intra terminum, quatenus opus sit, prudenti arbitrio Cardinalium per maiorem votorum numerum determinandum, illico electus est verus Papa, atque actu plenam absolutamque iurisdictionem supra totum orbem acquirit et exercere potest. Hinc, si quis litteras super negotiis quibuscumque confectas, quae a Romano Pontifice ante coronationem suam emanaverint, audeat impugnare, excommunicationis sententiae innodamus (61).

89. Deinde populo expectanti novus Romanus Pontifex a Priore Diaconorum publicatur (62).

90. Quod si electus nondum sit Presbyter vel Episcopus, a Decano Collegii Cardinalium ordinabitur et consecrabitur (63).

91. Tandem per Decanum Cardinalem Diaconum coronatur (64).

Haec igitur, tota rei causa graviter considerata, atque etiam Decessorum Nostrorum exemplis permoti, statuimus et praescribimus, decernentes praesentes has Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex co quod quilibet in praemissis ius vel interesse habentes, vel habere praetendentes quomodolibet illis non consenserint, nec ad ea vocati sive anditi fuerint, aut ex quibuslibet aliis causis, impugnari minime posse, sed easdem semper ac perpetuo firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac iis ad quos spectat et pro tempore spectabit suffragari, et ab eis respective et inviolabiliter observari debere, ac irritum et inane, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

Volumus etiam Nostras has Litteras legi coram omnibus in primis Congregationibus post obitum Pontificis haberi solitis, ut supra (n. 11, a); rursus post ingressum in Conclave, ut supra (n. 45); item cum quis ad purpurae honorem fuerit evectus, interposito sacramento de religiose retinendis iis, quae in praesenti Constitutione decreta sunt.

Non obstantibus, quatenus opus sit, per Romanos Pontifices Praedecessores Nostros editis Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, quas omnes et singulas abrogatas, ut supra, declaramus, ceterisque etiam individua ac specialissima mentione et derogatione dignis contrariis quibuscumqne.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, abrogationis, mandati, innodationis, admonitionis, inhibitionis, praeeepti, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanetum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo quarto, die vigesima quinta Decembris, Christo Iesu in terris nascenti sacra, Pontificatus Nostri anno secundo.

PIVS PP. X

NOTES

(1) Pii IV Const. In eligendis, VII Idus Oct. 1562, § 6; Clem. XII Const. Apostolatus officium, IV Non. Oct. 1732, § 6.
(2) Clem. V in Conc. Viennensi, cap. 2 Ne Romani in pr. de elect. I, 3 in Clem.
(3) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri, 24 Maii 1882.
(4) Clem. V cap. l Ne Romani in pr. de elect. I, 3 in Clem.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, XVII kal. Decembr. 1621, § 20.
(5) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(6) Greg. X, in gener. conc. Lugdun. cap. 3 Ubi periculum, § I de elect. I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 6.
(7) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7; Pii IV Const. In eligendis, §§ 7 et 8.
(8) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 7.
(9) Clem XII Chirografo Avendo Noi, 14 Dec. 1732. n. 17.
(10) Pii IV Const. In eligendis, § 17.
(11) Pii IV Const. In eligendis, §15; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 10.
(12) Pii IV Const. In eligendis, § 13.
(13) Clem. V cap. 2 Ne Romani, § I de elect. l, 3 in Clem.; Pii IV Const. In eligendis, § 9; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 15. (14) Clem. V cap. 2. Ne Romani, § 1 de elect. I, 3 in Clem.; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 15; Bened. XIV Const. In Apostolicae, Idibus Apr. 1744, § 4.
(15) Cfr. Regolamento, Leonis XIII, nn. 3-6.
(16) Cfr. Regolamento, Leonis XIII, nn. 7-8.
(17) Const. Pastor bonus, Idibus Apr. 1714, §§ 51-55.
(18) Pii IV Const. In eligendis, § 11.
(19) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 17.
(20) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 25.
(21) Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 18.
(22) Cfr. Caeremoniale Greg. XV Decet Romanum, IV Idus Mart. 1621.
(23) Pie IX Const. In hac sublimi, x kal. Sept. 1871 et Consulturi, 10 Oct. 1877; Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(24) Pii IX Const, Cum Romanis Pontificibus, pridie Nonas Decembris 1869.
(25) Clem. V cap. 2 Ne Romani, § 4 de elect. I, 3 in Clem.; Pii IV Const, In eligendis, § 29; Greg. XV Const, Aeterni Patris, § 22.
(26) Pii V decretum die 26 Ian. 1571; Caeremoniale Greg. XV, § Porro.
(27) Bonif. VIII cap un. de schismatic. V, 3 in Sext.; Pii IX Litt. Quamquam, 29 Sept. 1867.
(28) Pii IV Const. In eligendis, § 25; Sixt. V Const. Postquam verus, III Non. Dec. 1586, § 6.
(29) Cfr. Caeremoniale Greg. XV, § Porro.
(30) Greg. X cap. 3 Ubi periculnm, § 1 de elect. I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, §§ 2, 3, 5.
(31) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, § I de elect. I, 6 in Sext.
(32) Leonis XIll Const. Praedecessores Nostri.
(33) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, ' 1 de elect. I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 4.
(34) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 17.
(35) Pii IV Const. In eligendis, § 16.
(36) Pii IV Censt. In eligendis, § 17.
(37) Formula iurisiurandi a Magistris Caeremoniarum atque ab omnibus aliis Conclavistis ecclesiasticis praestandi, una vei altera die ante ingressum in Conclave, eoram Caeremoniarum Praefecto vel S. Co!legii Secretario ad rem deputatis:

« Ego ....................................................................................................................... constitutus coram te ..................................................................................................................................... tactis per me SS. Dei Evangeliis coram me positis, iute et promitto me inviolabile servatum esse secretum in omnibus et singulis, quae de novi Pontificis electione deque iis quae in, Conclavi seu in loco electionis aguntur, quovis modo cognoverim, adeo ut nec directe, nec indirecte, neque autu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodelibet ipsum mihi violare liceat, et hoc nedum sub poena excommunicationis latae sententiae, futuro Pontifici speciali modo reservatae, privative etiam quoad S. Poenitentiariam, sed etiam sub poena privationis euiuscumque benefici, pensionis, officii vel muneris ipso facto incurrendae in casu transgressionis. Quod secretum accuratissimo ac religiose servabo etiam post perastare novi Pontificis electionem, nisi ab cedere Pontifice peculiaris facultas aut expressa dispensatio mihi concessa fuerit.

Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus tange ».

Formola del giuramento per i Conclavisti ed altri inservienti laici:
« Io ...................................................................................................................... stando dinnazi a ................................................................................................................................ toccando colle mie proprie mani i Santi Evangeli, giuro e promette che osserverr un inviolabile e rigoroso segreto su tutte e singolo quelle cosse, le quali in qualunque modo venissi a conoscere, riguardanti la elezione del nuovo Pontefice e cir che avverra noi Conclave o nel luogo della elezione, e che non visiere in alcun modo questo segreto, nh direttamente, nh indirettamente, nh con parole, nh con scritti, nh con segni, o in altra qualsiasi guisa; e cio non solo sotto pena di scomunica, riservata in modo speciale al futuro Pontefice, ad esclusione anche della Sacra Penitenzieria, e da incorrersi senz'altra dichiarazione col solo fatto della violazione del giurato segreto, ma anche sotto altro pene anche gravissimo da infliggermisi dalla stessa Santit` Sua in caso di trasgressione. Il segreto io giuro e promette che manterrr coscieneiosamente anche dopo avvenuta l'elezione del nuovo Pontefice, a meno che non mi venga su cir concessa dal medesimo Pontefice una espressa e speciale facolt`. »

« Cosl Dio mi aiuti e questi Santi Evangeli, che tocco colle mie mani ».

(38) Pii IV Const. In eligendis, § 24.
(39) Clem. XII Chirogr. Avendo noi, n. 16.
(40) Pii IV Const. In eligendis, § 18; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 13.
(41) Cfr. Caeremoniale Greg. XV.
(42) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, § 1 de elect. 1, 6 in Sext.; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.
(43) Pii IV Const. In eligendis, § 15.
(44) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, § 1 de elect. I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 19.
(45) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, § 1 de elect. 1, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, ' 20; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 11.
(46) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 20.
(47) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.
(48) Cfr. Caeremoniale Greg. XV.
(49) Alex. III in Concil. Later. cap. 6 Licet de vitanda, de elect. 1, 6; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 1.
(50) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 2.
(51) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 17.
(52) Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.
(53) Iulii II Const. Cum tam divino, XIX kal. Febr. 1505.
(54) Symmachus Papa in Synod. Rom. c. 2 D. 79; Pauli IV Const. Cum secundum Apostolum, XVII kal, Ianuar. 1558.
(55) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, § 4, de elect. I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.
(56) Pii IV Const. In eligendis, § 3; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 18.
(57) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, § 4 de elect. I, 6 in Sext.; Pii IV Const. In eligendis, § 26; Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 23; Clem. XII Const. Apostolatus officium, § 5; Pii IX Const. Licet per Apostolicas, VI Idus Septembr. 1874; Leonis XIII Const. Praedeeessores Nostri; Pii X Const. Commissum Nobis.
(58) Greg. X cap. 3 Ubi periculum, § 5, de elect. I, 6 in Sext.
(59) Leonis XIII Const. Praedecessores Nostri.
(60) Caeremoniale Rom., lib. I, tit. I, De Conclavi et Electione Papae, § 34.
(61) Clem. V, cap. 4, de sent. excomm. V, 10 in Extravag. comm.
(62) Caeremoniale Rom., lib. I, tit. I, De Conclavi et Electione Papae, § 35.
(63) Caerem. Rom., lib. I, tit. II, De ordin. et consecrat. novi Pontificis, § 13.
(64) Caerem. Rom., lib. I, tit. II, De ordin. et consecrat. novi Pontificis, § 18.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, I (1909), 7-19.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.