The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

V

URBIS

TEMPLUM S. IOACHIMI IN URBE, AD PRATA, AD GRADUM ET DIGNITATEM EXTOLLITUR CARDINALICII PRESBYTERALIS TITULI.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad Romanorum Pontificum morem, qui elapsis temporibus praestantiora consueverunt in Urbe exstantia templa privilegiis ditare atque honoribus decorare, nonnullas et Nos sacras romanas aedes ad insigniorem, dignitatem extollere censuimus, eo scilicet consilio ut S. R. E. Cardinalibus eas titulo assignaremus. In huiusmodi templorum. numerum illud S. Ioachimi Confessoris, in Pratis quae dicuntur, referre placet, quod universi orbis catholici fideles magnificentissime in Urbe exstruendum curaverunt, ut monumentum exstaret anni quinquagesimi ex quo Leo XIII Decessor Noster Episcopus fuerat consecratus. Spectandum praeterea est in eodem templo, pastoralibus curis concredito Sodalium a Sanctissimo Redemptore, primariam sedem habere pium Sodalicium Sacramento augusto perpetua adoratione colendo et Archisodalitatem Eucharistici Cordis Iesu. Qua de re, apostolica et suprema Nostra potestate, templum quod diximus S. Ioachimi Confessoris ad Presbyteralis Cardinalicii tituli gradum et dignitatem extollimus, omniaque simul iura et privilegia damus, quae eiusdem decoris templa in Urbe habent, contrariis nihil impedientibus. Decernimus autem ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, cum primum acceptae fuerint, eius cura qui eidem, sacrae aedi est in praesens praepositus in cleri atque populi notitiam perferantur, primo adveniente die festo de praecepto, onere quoque eidem imposito peractam harum Litterarum exsecutionem S. Consistoriali Consilio cito notam faciendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

Bernardus De Felicis, Proton.Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CII, n. 80.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LII (1960), 510-511.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.