The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

Ius optionis in Dioecesibus Suburbicariis abrogatur

Ad Suburbicarias Dioeceses, quae utpote artis quibusdam necessitudinibus cum Romana Dioecesi, coniunctas, Decessores Nostri peculiari semper sollicitudine prosecuti sunt, iam ab inito Summo Pontificatu Nos ipsi curas cogitationesque convertimus. Cum enim ob mutatas in territoriis illis rerum condiciones, ob auctumque valde incolarum numerum, ibidem loci facta sit postremis hisce annis difficilior Pastoralium munerum exercitatio, visum est Nobis omnino expedire, ut auctis animorum necessitatibus magis idonea ratione novisque editis normis prospiceretur.

Qua de re, antequam in negotio tam gravis moment i quidquam decerneremus, placuit sane Nobis omnes S. R. E. Cardinales, qui ln Romana Curia sunt, rogare sententiam. Qui quidem, re diligenter considerata, varia Nobis attulerunt, consilia, sed fere omnes in hoc consenserunt, oportere nimirum ius optionis, quod vocant, abrogare, can. 236 § 3 Codicis Iuris Canonici statutum.

Hac igitur communi sententia utentes, normarumque facientes initium, quas in utilitatem Dioecesium Suburbicariarum laturi sumus, motu proprio ac Nostra Apostolica auctoritate abrogatum declaramus praescriptum eiusdem can. 236 § 3, quo ius optionis sancitur; atque nominationem Cardinalium Episcoporum ad Suburbicariam Sedes unice ad Nos et ad Successores Nostros libere pertinere volumus.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die x mensis Martii, anno MDCCCCLXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PP. XXIII

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LIV (1962), 198.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.