The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

Benedictus XV, motu proprio Alloquentes proxime, 25 Martii 1917.

Alloquentes proxime in Consistorio Sacrum Cardinalium Collegium, ediximus consilium esse, ut ordinationem Romanæ Curiæ, præclarum opus Decessoris Nostri fel. rec. Pii X, perfieceremus in ea quoque parte, cui is ob quædam rerum adiuncta supersedisset, id est Ss. Congregationes coniungendo Indis et Sancti Officii. Inspecta enim natura utriusque Congregationis, quum censura librorum, quod esset munus unius, contineretur munere tutandem doctrina fidei wt morum, quod esset alterius ex eis Congregationibus unum fieri omnino apparebat oportere, velad præcavendas de competentia controversias quæ facile inter eas orirentur. Nunc igitur id exsequentes consilium, Motu Proprio hæc constituimus et sancimus:

  I. S. Congregatio Indicis iam nunc non erit.
  II. Quod fuit usque adhuc proprium munus S. Congregationis Indicis erit posthac Sancti Officii de libris ceterisque scriptis censuram facere.
  III. Ad ministeria quæ sunt apud S. Officium, accedat peculiaris Sectio de Indice; eique addicantur Officiales qui extinctæ Congregationi ministrabant. - Rationem autem eius Sectionis ordinandæ S. Congregatio Sancti Offici definiet, Nobisque probandam proponet.
  IV. Ne autem Sancti Officii negotiorum moles nimis hac accessione crescat, quidquid ad Indulgentias pertinet, omne iam esto Poenitentiariæ Apostolicæ: quæ quidem pro suo instituto iudicabit de omnibus quæ spectant ad usum et concessiones Indulgentiarum, salvo iure S. Officii vudendi ea quæ doctrinam dogmaticam circa novas orationes et devotiones respiciunt.
  V. Sectio de Indulgentiis, quæ est apud S. Officium, cum suis officialibus, ad Poenitentiariam Apostolicam tranferatur: quam ipsam Sectionem Cardinalis Poenitentiarius Maior, Nobis consultis, ordinandam curabit.

Hæc statuimus et præcipimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die xxv martii mcmxvII, in festo Incarnationis Dominicæ, Pontificatus Nostri anno tertio.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, IX (1917), 167.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.