The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

CHIROGRAPHA

I

Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino in duas dividitur Congregationes.

IOANNES PAULUS PP. II

     Quoniam in celeri rerum cursu etiam ea quae ad praxim pastoralem spectant, novas induunt rationes et novas postulant vias, expedire videtur ut Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, die xi mensis Iulii anno MCMLXXV a Paulo PP. VI, Decessore Nostro rec. mem., instituta, quae scilicet e Sacra Congregatione de disciplina Sacramentorum et Sacra Congregatione pro Cultu Divino coaluit, in duo Dicasteria seiungatur. Re quidem vera haec usque adhuc erat bipertita, utrique parti seu sectioni proprio Secretario praeposito.

     Itaque rebus omnibus mature perpensis, decernimus atque constituimus ut Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino in duas Congregationes dividatur, quarum altera pro Sacramentis, altera pro Cultu Divino nominetur. Utraque autem pro commisso sibi munere recipit materiam, quae utrique sectioni, de qua supra est dictum, propria fuit. Plenior autem conformatio harum Congregationum in Romanae Curiae Dicasteriorum recognitione, ad quam iam incumbitur, perficietur.

     Datum Romae, die v mensis Aprilis, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2016), from Acta Apostolicæ Sedis, An. et vol. LXXVI, 2 Maii 1984, p. 494-495.

Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.