The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

V

URBIS

Templum S. Sebastiani Martyris ad Catacumbas ad dignitatem tituli Presbyteralis Cardinalicii attollitur.

IOANNES EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Consueverunt Summi Pontifices, quos lectissimos viros in amplissimum Cardinalium Senatum allegissent, iis titulis presbyteralibus vel diaconiis condecorare quibus Petri Sedes inde a vetustissimis temporibus ornata refulget ; hoc enim fit ut non modo invicta sanctorum martyrum fides in memoria habeatur, sed catholici orbis vinculum eum Romana Ecclesia, omnium Ecclesiarum matre atque capite, apertissime appareat. Quam ob rem, cum pro augendo Purpuratorum numero alii constituendi sint tituli, sacrum templum S. Sebastiani Martyris ad Catacumbas ad cardinalicii tituli dignitatem censuimus attollere.In eo enim et Beati Martyris corpus servatur et sacrae Apostolorum Petri et Pauli exuviae olim requieverunt ut Damasi testimonium fert apertaeque inscriptiones demonstrant; ibi etiam Romani Pontifices sollemnes per saecula supplicationes habuerunt illucque frequentes undique convenerunt et usque conveniunt christifideles. Huic igitur templo, quod Ordinis Fra trum Minorum sodalium sollertia custodit, auctoritate Nostra dignitatem tituli Presbyteralis Cardinalicii deferimus, factis, scilicet iuribus, honoribus et privilegiis quibus cetera in Urbe einsdem ordinis templa iure vel consuetudine fruuntur. Vollumus praeterea ut hae Litterae Nostra, cum primum acceptae fuerint, eius cura qui modo eidem templo S. Sebastiani rector praeest, sive clero sive populo legantur, diem festum de praecepto agentibus. Cuius rei, negotio peracto, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito notitia feratur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis geeneris, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigilium viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituri simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+ MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton.Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CIV, n. 81.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIII (1961), 255-256.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.