The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

XII

URBIS

Templum S. Hieronymi a Caritate, Romae in via Iulia exstans, ad dignitatem diaconiae attollitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Cum antiquissimi tituli presbyterales vel diaconiae Romae exstantes, qui translaticio more Summi Pontifices Decessores Nostri S. R. E. Cardinalibus dare consueverunt ut scilicet aliquid muneris manifeste in Urbe sacra obirent, iam augendo ob peculiares nostri temporis necessitates Purpuratorum Patrum numero pares non sint, alios eisdem annumerare censemus eximios et idoneos ut hac dignitate augeantur. Inter quos templum S. Hieronymi a Caritate in via Iulia situm eligimus, utpote quod, perpulchra venustate splendens, et Sancti Philippi Nerii memoria collutretur et a Sodalibus Instituti Oratorii ab eo conditi summa caritate laudabilique studio administretur. Huici igitur templo summa Nostra potetstate diaconiae dignitatem concedimus, omnibus eidem factis privilegiis quibus ceteri in Urbe eiusdem ordinis tituli iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstantibus. Volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae eius cura qui ad praesens templo S. Hieronymi a Caritate moderatur ad effectum adducantur. Peracti autem negotii instrumentum conficiatur idemque, rite subscriptum sigilloque impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. Tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 64.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 497-498.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.