The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

Statuitur ut omnes Patres Cardinales episcopali dignitate augeantur

IOANNES PP. XXIII

Cum gravissima sint munera Sacro Cardinalium Collegio concredita, cuius membra Senatum Romani Pontificis constituunt eidemque in regenda Ecclesia praecipui consiliarii et adiutores assistunt, (1) Decessoribus Nostris semper praecipuae curae fuit, non modo ut dignis viris sacrae Purpurae honor deferretur, verum etiam ut iidem quam maxime Apostolicae Sedi prodesse possent.

Quoniam e viris ecclesiasticis deliguntur qui virtutis, pastoralis studii doctrinaeque laude praestant, Patres Cardinales ad sanctae Ecclesiae decus atque ad eius auctoritatem firmandam adaugendamque plurimum conferunt. Cum autem ad varias terrarum orbis regiones pertineant, nulla in iis deligendis nationis vel stirpis ratione habita, iidem praeclare testantur Ecclesiam catholicam esse, perpetuaque iuventute fiorere. Denique, ob snum rerum usum suamque agendi prudentiam, ipsi magni pretii operam navant Apostolorum Principis Successoribus, in quos recidit onus Ecclesiae universalis gubernandae. Iure igitur merito Decessor Noster fel. rec. Xystus V Patres Cardinales appellavit: veri cardines ... et clarissima Ecclesiae lumina, templi Dei bases, firmamentum et columina christianae Reipublicae. (2)

Quae omnia, postquam ad Petri solium evecti sumus, Nobiscum in animo consideravimus, atque ad illud permoti sumus, ut, Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, ad Sacrum Collegium curas sollicitudinesque converteremus Nostras, eo impensiores, quo Nos gravius praesentes Ecclesiae necessitates urgerent.

Qua de causa, iam a primo Consistorio a Nobis habito, Sacri Collegii membrorum numerum auximus, praescriptis derogantes Canonis 231. Subinde, Litteris Motu proprio datis die x mensis Martii anno MCMLI, quibus initium Ad Suburbicarias Dioeceses, Nobis visum est ius optionis abolere, Canone 236 statutum. Nunc autem a Nobis consilium initum est, episcopalem dignitatem Cardinalibus omnibus, qui ea careant, conferre.

Vi huiusmodi decreti, in Sacro Collegio tripertitus Cardinalium Episcoporum, Presbyterorum ac Diaconorum ordo firmus stabilisque manet, quorum unusquisque iura facultatesque ad translaticias consuetudines. ad S. Liturgiam et ad alia munera spectantia. integra servat, salvis tamen praescriptis, quae in Nostris Litteris Motu proprio datis die XI huius mensis Aprilis de Suburbicariis sedibus continentur.

Cum vero Purpuratorum Patrum officia, utpote ecclesiastica munera, praeclara spirituali nota distinguantur  quod ceterum e Codice Iuris Canonici colligi potest, quo decernitur ut Cardinales viri sint saltem in ordine presbyteratus constituti (3)  admodum gaudemus quod omnibus Cardinalibus, sacerdotii plenitudine ornatis, potestas sane tribuatur gravibus sibi commissis officiis tali ratione fungeridi. quae singulari eorum dignitati aptius respondeat.

Quapropter, re mature perpensa. Motu proprio atque Apostolica Nostra auctoritate statuimus ac decernimus, ut nunc et in posterum omnes Sacri Collegii Cardinales episcopali dignitate augeantur, salvis praescriptis Canonis 231 § 1, iis exceptis, quae de Cardinalium Presbyterorum numero praecipiuntur. Volumus praeterea ut verba Canonis 240 § 3 immutentur, in eam scilicet sententiam, ut singuli Cardinales Diaconi in sui honoris tempio, quoti diaconiam appellant, haud secus ac ceteri Cardinales in suo quisque titulo, sacris pontificali ritu operari possint.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

(1) Can 230.
(2) Const. Ap. Postquam verus, 3 Decem. 1586.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LIV (1962), 256-258.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.