The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Fifteenth Century

QUOD S. R. E. CARDINALES IN CONSISTORIO SECRETO PRONUNCIATI, NON DICANTUR CREATI CARDINALES, QUOSQUE CARDINALATUS INSIGNIA NON SUSCEPERINT. NEC VOTUM HABEANT IN ELIGENDO SUMMO PONTIFICE, AUT ALIO ACTU, QUOSQUE LICENTIAM SUMMUS PONTIFEX EIS IMPERTIATUR.

EUGENIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI,
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

SUMMARIUM
Proemium. -- 1. Causae huius declarationis. -- 2. Cardinalibus, ante insignium susceptionem, nullum ius ex sola nominatione acquiritur ad eamdem dignitatem. -- 3. Voluto non habent in eligendo Papa, vel alio actu, donec eis de more os aperiatur. -- 4. Alias praesumentes poenis puniuntur.-- 5. Obstantium derogatio.-- Subscriptiones cardinalium.

   In eminenti Sedis Apostolicae specula, divina disponente clementia constituti, de universis orbis Ecclesiis, earunque statu pacifico et tranquillo cogitare nos convenit: sed eo propensius ad Romanam Ecclesiam, quae aliarum Ecclesiarum mater est et magistra, aciem considerationis extendimus, quo, sublatis dubiis, et confictis seu callidis opinionibus, ex quibus possent dispendia et scandalo provenire, penitus confutatis, ipsa Romana Ecclesia pacis et quietis, auctore Domino dirigente, optata quietudine perfruatur.

   § 1. Sane, quamquam ex libris Romani Ordinis, alias caeremoniarum nuncupatis, et aliis Ecclesiae Romanae libris seu antiquis codicibus comprehendi possit, et ex illis resultet, quid nominis, tituli vel honoris, per secretam procurationem (1) de alicuius persona in eiusdem Romanae Ecclesiae cardinalem per Romanum Pontiflcem pro tempore in secreto consislorio factam, eidem personae in cardinalem sic pronunciatae per promotionem huiusmodi acquiratur; quia tamen, temporibus modernis, quibus alquotiens nonnulli in secreto consistorio in cardinales assumpti fuerunt secrete, et eis, ex bonis respectibus insignia cardinalatus, saltem omnia, minime assignata fuerunt ; nonnullorum aliter sapere, quam oportet sapere, stagentium astutas considerationes et inductiones subtiles, iuxta praemissa et eorum effectum nonnulla dubia prodierunt.

   § 2. Nos ad submovendam causam et occasionem quorumcumque dubiorum, quae quomodolibet super insusurrexere hactenus, et possent insurgere forsan in futurum, de venerabilium fratrum nostrorum Iordani Sabinensis, Hugonis Praenestinensis episcoporum, et dilectorum flliorum Ioannis tit. S. Laurentii in Lucina, Ludovici tit. S. Caeciliae, Atonii tituli S. Marcelli, loannis tit. S. Sixti, Francisci tit. S. Clementis, Angelotti tit. S. Marci, presbyteorum, ac Lucidi S. Mariae in Cosmedin, et Arduini Sanctorum Cosmae et Damiani, diaconorum eiusdem Romanae Ecclesiae cardinalium, unanimi consilio et consensu, praesenti irrefragabili constitutione deernimus et declaramus, per huiusmodi pronunciationem sic in secreto consistorio de quibusvis personis hactenus factam, seu in posterum facienda, alicui sic in cardinalem in praeteritum pronunciato, seu in posterum pronunciando, licet per eum ad cardinalatus initium (1) dispositus videatur, nullum ius, seu titulum re aut nomine acquisitum faisse, aut acquiri potuisse hactenus seu posse; neque aliquem per quempiam per scripturam vel nominationem pro cardinali reputari vel haberi debuisse seu potuisse hactenus, vel debere seu posse quomodolibet in futurum, donec et quosque, de similibus consilio et consensu sic pronunciato in Romana Curia, praesenti cardinalatus insignia, videlicet per capelli rubei traditionem, ac tituli assignationem, anulique, iuxta morem consuetum, in digito immissionem; absenti vero ab eadem Curia, per huismodi capelli missionem, realiter sine impensa, aut saltem in generali consistorio.

   § 3. Quiodque in cardinalem sic pronunciatus, etiam postquam insignia huismodi omnia receperit, et etiam admissus fuerit et receptus, in electione Romani Pontificis pro tempore, vocen activam, aut aliquem actum habuisse vel habere potuisse, aut debuisse, sive posse vel debere minimecenseatur, donec et quosque, per Romanum Pontificem pro tempore existentem, de similibus consilio et consensus, sibi in practicandis, consulendis et deliberandis negociis consistorii antedicti, postquam in consistoriis aliquibus mores in talibus obervari consuetos expertus et interrogatus consiliative aut consultive responsum dandi expressa licentia tribuatur, seu ad hunc effectum (ut verbis utamur communibus) ei fuerit os apertum. Decernentes irritum et inane quicquid in contrarium per quoscumque etiam pradecessores nostros, aut alios quavis auctoritate scribendo, nominando, seu etiam reputando, scienter vel ignoranter attentatum forsan est hactenus, vel in posterum contigerit attenttari.

   § 4. Si quis autem in cardinalem sic pronunciatus, contra praemissa, cardinalem pertinaciter se ausus fuerit nominare, eo ipso, ex tunc omni iure, quod sibi quomodolibetacquisitum praetendere posset, privatus sit, et perpetuam inhabilitatem incurrant ad huismodi cardinalatus honorem. Caeteri vero in hoc ei adhaerentes vel dantes consilium seu favorem, ipso facto, sentetiam excommunicationis incurrant, a qua (praeterquam in mortis articulo constituti) nequeant ab alio, quam a Romano Pontifice absolutionis benefecium obtinere.

   § 5. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus, privilegiis, indultis, concessionibus et exemptionibus apostolicis specialibus vel generalibus, sub quacumque verborem forma, etiam poenas et censuras in se continentibus, in contrarium editis, ceterisque contrariis quibuscumque.

    Nulli ergo nostrae constitutionis et declarationis, etc.

   Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis dominicae 1431, 7 kalendas novemb., pontificatus nostris anno primo.

    Ego Ioannes, cardinalis S. Laurentii, dictus Rothomagen, subscripsi.
    Ego Ludovicus tituli S. Caeciliae, presbyter cardinalis Arelaten., subscripsi.
   Ego Antonius tituli S. Marcelli, presbyter cardinalis, subscripsi.
   Ego Ioannes tituli S. Sixti, presbyter cardinalis, manu propria subscripsi.
   Ego F. tituli S. Clementis, presbyter cardinalis, manu propria subscripsi.
   Ego A. tituli S. Marci, presbyter cardinalis, manu propria subscripsi.
   Ego Iordanus, episcopus Sabinensis, manu propria subscripsi.
   Ego H. cardinalis Cypri, episcopus Praenestinen., subscripsi.
   Ego Ludovicus (3), cardinalis de Comitibus, manus propria subscripsi.
   Ego A., cardinalis Nova, manu propria subscripsi.

   Dat. die 26 octobris 1431, pont. anno I.

(1) Leg. f. promotionem vel nominationem (D).
(2) Leg. f. licet pro nunc ad cardinalatus officium (D).
(3) Leg. f. Lucius.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2002), from Bullarum, diplomatum et privilegiorum sanctorum Romanorum pontificum taurinensis editio: locupletior facta collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a S. Leone Magno usque ad praesens cura et studio R.P.D. Aloysii Tomassetti ...auspicante ... S.R.E. cardinali Francisco Gaude. 25 v. Augustae Taurinorum: Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872, V, 2-3.


Top 15th CenturyGuideHome

©1998-2018 Salvador Miranda.