The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

IV

URBIS

Templum SS.morum Nominum Iesu et Mariae in via Lata Cardinaliciae Diaconiae titulo decoratur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

More institutoque maiorum nullo non tempore factum est ut Romani Pontifices illis viris, quos in amplissimum Purpuratorum Patrum Collegium adlegissent, Titulum unius ex templis vel antiquitate, vel artis magnificentia praestantibus, attribuerent, ut iidem quasi Romana civitate donati Summo Sacrorum Antistiti sapientia sua, consilio et labore adiutricem operam praestarent. Nobis igitur id genus morem tenere volentibus, neque tamen in praesens satis Tmtulorum, qui assignari possint, praesto habentibus, templum quoque SS. Nominibus Iesu et Mariae dicatum ad Diaconiae dignitatem et honorem attollere visum est. Id enim templum a praeclarissimis viris Carolo Botto, Carolo Maderno et Carolo Rainaldi affabre exstructum, die XXVII ianuarii MDCLXXV sollemni caerimonia primum est consecratum, atque, per temporum decursum, pretiosis artis ornamentms marmoreisque operibus ditatum fuit. Apud sacras autem eius aedes religiosa domus exstat Sodalium Ordinis Augustiniensium Discalceatorum, quibus eiusdem Ecclesiae cura regimenque concredita sunt. Quapropter de apostolica et suprema potestate Nostra templum SSmorum Nominum Iesu et Mariae in via Lata ad Diaconiae gradum et dignitatem evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quibus ceterae in Urbe Diaconiae vel iure vel consuetudine fruuntur. Volumus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui in praesens commemorato templo moderatur, coram clero et populo perlegantur, eum primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Cuius negotii, postquam perfectum fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem, de more signata sigilloque impressa, cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXXIV, n. 12.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIX (1967), 934-935.

Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.