The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Eleventh Century

Epistle written in 1049 by Pope St. Leo IX (1049-1055) to Michael Cerularius, patriarch of Constantinople (1043-1058).

XXXII

Nam Romanae ecclesiae fides per Petrum super petram aedificata, nec hactenus deficit, ne deficiet in saecula, Christo ejus domino rogante pro ea, ceu testatur sub ipsa passione sua: Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua: & tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Quo dicto demostravit fidem fratrum vario defectu periclitandam, sed inconcussa & indeficiente fide Petri, velut firmae anchorae subsidio figendam, & in fundamento universalis ecclesiae confirmandam. Quod nemo negat, nisi qui evidenter haec ipsa verba veritatis impugnat: quia sicut cardine totum regitur ostium, ita Petro & successoribus ejus totium ecclesiae dispnitur emolumentum. Et sicut cardo immobilis permanens ducit & reducit ostium, sic Petrus & sui successores liberum de omni ecclesia habent judicium, cum nemo debeat eorum dimovere statum: quia summa fedes a nemine iudicatur. Unde clerici ejus cardinales dicuntur; cardini utique illi, quo cetera moventur, vicinius adhaerentes.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Sacrorum Conciliorum Nova et Amplissima Collectio. Edited by Giovanni Domenico Mansi. 53 vols. Paris: H. Welter, 1901-1927, XIX, cols. 635-656.

11th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.