The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Fifteenth Century

Eugenius IV, epistolae Non mediocri, a. 1441? (1)

Non mediocri dolore afficimur, cum inter fratres nostros Episcopos, seu alios Ecclesiasticos, dissidii aliquid exortun esse percipimus, tum propter malum, quod inde in populis exemplum provenit, tumn quia contemptus et detractationis praebet occasio.

1. Proinde non parum audisse displicuit dissensionem illam, quam cum dilecto filio nostro Ioanne tit. S. Balbinae Presbytero Cardinali nuper tua fraternitas habuit, cum nova et insolita res ipsa sit, quae nunc attentatur. In primis autem admiramur satis cum per 14 annos, et amplius cum dilecto filio nostro Henrico tit. S. Eusebii Presbytero Cardinali in sedendo, et int ferendis votis sine altercatione vixeris, et nullam secure super hoc prorsus habueris disceptationem, quid causae sit, quod nunc primum in contentionem venias cum ipso Ioanne Cardinali eadem praedito dignitate. Nec quidem generis regii erga ipsum Henricum ratio praetendi potest, quoniam, et antequam Cardinalatus ipsam foret dignitatem adeptus, dumtaxat existens Vinniensis Episcopus, et voce, et loco tibi cedebat, postea autem quam in Card. per fel. rec. Martinum praedecessorem nostrum assmnptus est, iure tibi, et aliis antepositus fuit, et nunc anteponitur. Quod si sola Cardinalatus ignitas hanc in alio praelationem operata est, cur in isto itidem non efficiet? Cum tamen ipse Archiepiscopus, ille Episcopalem obtineat dignitatem, et illius Ecclesia tuae sit suffraganea, istius vero nullo iure subiecta.

2. Illud autem de te nobis placuit ac laudamus, quod in tuae protestationis fine sub his verbis addidisti, quod scilicet per praemissa, aut aliquid per te factum, aut dictum, et habitum, sen faciendum, dicendum, vel habendum, non intendis Sacrosanctam Romanam Ecclesiam matremn tuam, seu iuramentum tuum eidem praestitum, aut Venerabilem coetum eiusdem Ecclesiae Cardinalium, aliquemve eorum in aliquo offendere, ant alicui honori, privilegio, praerogativae, seu dignitate, praeeminentiae, aut alicui alteri iuri eorum, in aliquo derogare, seu iuramento tuo in aliquo contraire, sed quod eandem Sacrosanctam Romanam Ecclesiam cum honoribus suis omnibus, privilegiis, praerogativis, dignitatibus, praeeminentiis, gratiis, et aliis iuribus is quibuscumque cum omni reverentia manutenebis, ac defendes, et ab aliis manuteneri, et defendi procurabis. Per hoc plane innuere videris si hoc Romanae Ecclesiae Cardinalium ins, ut reliquos antecedant Ecclesiae gradus, quod nobis in lite mota persistere, immo Apostolicae Sedis stare iudicio, cuius inter alia privilegia, quae manutenere, et defendere potest, hoc etiam est ut de quibuscumque ambiguis quaestionibus, quae in Dei Ecclesia accidunt, valeat iudicare, et sua auctoritate finem importere, quamquam longe fuisset decentius ante motam controversiam, Sedem Apostolicam consulere.

3. Quantum autem haec Cardinalatus dignitas sit sublimis, et aliis excellentior, et ita hactenus in Ecclesia reputata, si eius officium ac sanctorum Patrum statuta, et consuetudinem tam apud hanc Sedem, quam generalia Concilia semper observatam, sciveris diligenter scrutari, facile tibi innotescet.

4. Quippe et si huius dignitatis nomen quod modo in usu est, ab initio primitivae Ecclesiae non ita expressum fuit, officium tamen ipsum a B. Petro eiusque successoribus institutum evidenter invenies. Immo, ut inquit Innocentius Tertius ex veteri testamento iussu Dei traxit originem, asserit enim quod Deuteron. 17 dicitur, ut pro difficultate, et ambiguitate iudicii accent ad Sacerdotes Levitici generis, et iudicem, qui fuerit illo tempore, et obediatur ipsorum iudicio, qui praesunt loco, quem Dominus elegerit, de Pontifice intelligeudum esse, et fratribus eius, idest S. R. E. Cardinalibus, qui ei lure Levitico in executione Sacerdotalis officii coadiutores existunt. Itaque et ab exordio Ecclesiae sicut et bodie, Summis Pontificibus regenda gubernandaque universali Ecclesia assistebant. Et ut ex Concilio Stephani Papae colligitur dicentis: Oportebat ut haec Sacrosancta Domina Romana Ecclesia, juxta quod a B. Petro, et eius successoribus institutum esst, rite ordinaretur, et in Apostolatus culmine unus de Cardinalibus presbyteris aut Diaconis consecraretur, datur manifeste intelligi, hos fratres nostros qui inter Cardinales locantur, tempore B. Petri extitisse.

5. In confinio autem Nicaeni Concilii B. Silvester, qui coepit Ecclesiam, regere anno Incarnationis Dominicae 330 vel circiter, in Synodo generali congregatis praesidens, hos coadiutores suos nuncupavit Cardinales, et magnum admodum privilegio insignivit, quale nullus Patriarcharum, Archiepiscoporum, et Episcoporum in canonibus habere reperitur, ut videlicet sine plurima testium multitudine damnari non debeant. Nec sine mysterio triplex ordo in fratrum nostrorum collegio a Sanctis nostris praedecessoribus institutus est. Nam cumn summus Pontifex vices Dei gerat in terris, decuit quem admodum Moysi praeceptum fuit, ut omnia ad exemplum faceret, sicut ei ostensum erat in Monte, quod ad instar illins caelestis Hierarchiae in hac nostra Ecclesia tres constituereutur Ordines assistentium Papae, qui purgantium, illuminantium, et perficientium fungerentur officio, veluti sunt Diaconi, Presbyteri, et Episcopi Cardinales. Decuit etiam cum Summus Pontifex Christi repraesentet personam, quemadmodum Christo conversanti in terris assistebant Apostoli, ita etiam Cardinalium coetus Apostolicum repraesentans coram Papa assisteret; reliqui vero Episcopi, ubique diffusi, Apostolos repraesentant ad praedicandun per orbem missos.

6. Ipsos praeteret Cardinales pro honoris, ac dignitatis eminentia, pattem sui corporis Smnmi Pontificcs appellant. Ex quo sine ulla dubitatione ostenditur, post caput Ecclcsiae, quod est Papa, contigua sui corporis membra, qui sunt fratres eius Cardinales prae caeteris Ecclcsiae membris ac partibus honorari debere, adeo quidem, ut sacris canonibus sancitum sit, eos partibus honorari debere, adeo quidem.

7. Sunt etiam, et in signum praeeminentiae ipsis fratribus niostris prae: aliis Ecclesiae Praelatis, et similiter cum Legati de nostro Latere destinantur, prae aliis Legatis multa, ac magna per canones attributa privilegia, qua tibi nota esse non dubitamus. Hinc etiam constat cur a latere Apostolico mitti eis solis, et non aliis appropriatur Legatis.

8. Sed et ille notissimus Constantinus Imperator, animadvertns ad quam magnum, ac publicum universalis Ecclesiae officium ipsi fratres nostri vocati essent, sic inquit. Volumus etiam deiride sui Ordinis Reverendissimos Clericos S. R. E. servientes, singulos habere illud sanctum culmen potentiae, et excellentiae, cuius sanctissimus noster Senatus videtur gloria adornari, id est Patritios, Consules fieri, quos certe Patritios, Consules secundum leges ut in summa dignitate constitutos Imperator patres sibi elegit, et loco patrum a se honorari affirmat.

9. Quod vero haec dignitas tanto honore praefulgeat, nec tuae fraternitati, nec cuipiam alteri molestum esse debet, quoniam ut sancti attestantur Patres, omnes Patriarchales, Archiepiscopales, Episcopales, Cathedrales, aliasque dignitates Romana fundavit Ecclesia, sicutque licuit, uni Ecclesiae amplam, alii ampliorem, et alii amplissimam prout expedire iudicavit, tradidit potestatem. Omnes enim tamquam unius arboris rami ab una eademque radice, et ut diversi aquarum rivuli ab eodem fonte prodierunt, licet unus alio copiosior, atque uberior. ltaque si iustis ex causis, et Spiritus sancti instinctu, quo hanc Sedem regi credendum est, Romana Ecclesia Venerabilium Cardinalium coetum ad caelestis hierarchiae similitudinem conditum, et tamquam sui corporis pattem his privi!egiis, et honoribus illustrare decrevit, nec tua Ecclesia, cui per Apostolicam Sedem praefectus es, nec quisquam alius Ecclesiae gradus ab eodem similiter Apostolico throno originaliter institutus, quae omnia de ip,sorum fratrum nostrorum consilio acta sunt, ullam succensendi, aut conquerendi causam habet, ne illud adducamus evangelicum verbum. Amice non facio tibi iniuriam, mumquid mihi non licet de meo facere quod volo? Et sicut tu vis, ut privilegiis Ecclesiae tuae ab hac Sede concessis, aliae deferant inferiores Ecclesiae, ira eadem ratione par est, ut ab eadem Sede huic coeti institnto, tu similiter deferas, et reverenttam praestes.

10. Multumn etiam movere te debet diuturna per Christianum populum abique servata consuetudo, quae etiamsi cetera deessent, ex quo tam vetusta est, ut eius initiis memoria non extet in contrarium, pro constituto iure habenda foret, praesertim quando sciente, et approbante Summo Pontifice, non quidem uno, sed tot, quot umquam habuit Ecclesia, id actum esse dignoscitur. In omnibus enim nationibus, ac Regnis, et ut in Anglia memoravimus hactenus, huiusmodi praeeminentiae Cardinalibus delatus est honor, qui quidem non tam ipsis, quam nobis, cum nostra sint membra, attribui censendus est. Nec minus his Ecclesiae Romanae consuetudo, quae caput, et magistra est reliquarum Ecclesiarum, idipsum tibi persuadeat, qua semper nullo umquam contradicente in cunctis actibus, quibuscumque Prelatis praehonorati sunt.

11. Idem in antiquis generalibus Conciliis, praesertim in duobus Lugdunenisibus, in uno praesidente Innocentio Quarto, in altero Gregorio Decimo, quorum adhuc extant acta, usitatum fuit. Sic et in his Synodis nostris nostra actate celebratis, de quibus etiam apud Regnnum Angliae non pauci supersunt testes, observatum esse palam est, absentibus etiam Summis Pontificibus, idem et nunc nobis, praesidentibus in hoc sacro Oecumenico servatur Florentino Conci!io.

12. His quoque illud accedat, quod in sententiis, et decretis tam huius sanctae Sedis Sedis, quam Generalium Conciliorum, cun de dignitatibus nominatim sit mentio, illa clausula adiici solet, non obstantibns, si Cardinalatus, Patriarchali, Archiepiscopali, Episcopali, seu alia quacumque praefulgeat dignitate, per quod ex ordine nominandi, quae sit maior, luculenter apparet.

13. Nec causetur quispiam quod Ordo Episcopalis, presbyterio maior sit, quoniam in eiusmodi praelationibus, officium, ac dignitas, sive iurisdictio praeponderat ordini. Quemadmodum iure cantum est, ut Archidiaconns non Presbyter, suae iurisdictionis obtentu, Archiepresbytero praeferatur, simi modo Diaconus, vel Subdiaconus, aliusve clericus noster, aut alicuius Metropolitani Vicarius, seu Locumtenens in Synodo, et alibi, alios quocumqu ordine maiores etiam Episcopos antecedit, propier illius iurisdictionem, quam exercet, et personam quam repraesentat. Sic et electus ad Ecclesiam Cathedralem, et confirmatus, quamquam nondum consecratus, ratione iurisdictioni cunctis in sua dioecesi praeeminet. Quis ergo iam dubitarit eum qui tali iuira, et canones condidit, et talem aliis tribuit potestatem, posse eamdem cum, vult, et maiorem suis membris tribuere? Si quis forte obiecerit prioris dignitatis potius esse rationem habendam, quam Cardinalatus de novo collati cum in regiis tractatibus, ac parlamentis, quilibet ut suae Ecclesiae Praelatus non ut Cardinalis intersit. Huic obiectioni evidens respondet ratio, nam cum personae sint Ecclesiasticae, sicut statuta, ac privilegia suarum Ecclesiarum in his actibus servant, multo magis Romanae Ecclesiae, cui vinculo obedientiae adstricti sent, privilegia et statuta servare tenentur. Quibus nec ipsae personae Ecclcsiasticae, nec alii quicumque tamquam inferiorcs derogare quomodolibet possunt. Cun igitur viri Ecclcsiastici ad actus publicos, vel privatos vocantur cum suis qualitatibus, ac praerogrativis ab Ecclesia institutis admitti debent. Nam et contra honestatem publicam, et universalii Ecclesiae politiam, et in oprobium Ecclcsiasticae disciplinae vergeret, si in quovis actu Diaconns Presbyterum, vel Presbyter Episcopum, ant Episcopus Patriarcham praccederet. Praeterea in canonibus scriptum est umumquemque in Collegio, vel Capitulo iuxtn suae receptionis ternpus honorandum esse, et quod si postea aliquis admittatur Presbyter, ceteris tempore anterioribus praeponatur, qui Presbyteri non strut. Quod si in ordine maiori sit, hoc etiam mullo amplius in dignitate seu iurisdiictione quae in his actibus maior est ordine, servandum est, ut supra de Archidiacono, et Archipresbytero dictum est. Quod si in post receptis locun habet, eadem ratione in iis qui prius, si qua de novo eis obveniat dignitas. Hoc enim rationi consentaneum est, ut dignius minus dignum ad se trahat, et res pontentiori, et nobiliori denominetur. Quod in ipsis Cardinalibus evidentur servatur , qui licet certarum Ecclesiarum dum ad Cardinalatum assumuntur Episcopi sint, nihilominus eos non Episcopos, sed Presbyteros S.R.E. Cardinales, sedes Apostolica apellat. Quinimo si eis suas priores Ecclesias in tit. dimittat, non amplius sub nomine Ecclesiarum , sed tituli Cardinalatus scribit, quasi ad maiorem dignitatem, et iurisdictionem assumpserit, alioquin non ascendisse, sed descendisse, non honorari, deshonorari viderentur.

14. Quis etiam non videat Cardinalatus dignitatem Archiepiscopal esse maiorem dignitate, quia cum ilia privatae unius patriae praesit utilitati ista publicae totius populi Christiani. llla unam dumtaxat regit Ecclesiam ista cum Sede Apostolica universas, et cum a nemine, nisi solo Papa iudicentur Cardinales, ipsi et Patriarchas, et Archiepiscopos, et reliquos Ecclesiae gradus, cum Summo Pontifice iudicant. Quorum officio nomes ipsum consonat optime, nam sicut super cardinem volvitur ostium domus, ira super hoc Sedes Apostolica, totius Ecclesiae ostium, quiescit et sustentatur.

15. Nullum denique pro tua intentione proponis Ecclesiae Romanae privilegium, quis enim alius huic iuri positivo, et universalis Ecclesiae observantiae, atque Apostolicae concessioni, praesertim quae Apostolici throni, membrorumque eius praeeminentiam concernit, contrarium privilegium dandi ullam omnino habet facultatem neque etiam consuetudine ulla tuam causam tueris. Quamquam si qua praetenderetur, praeter Apostolicae Sedis consensum, et approbationem inefficax prorsus censenda esset, ut proxime de privilegio dictum est, anne irrationabilis, quia per eam dignitas confunderetur Superiorum Magistratuum, turbationemque pareret in quolibet Reipublicae ststu. Nam iuxta Canones universos non posset alia ratione subsistere, nisi eam huiusmodi magnus differentiae ordo servaret Ecclesiasticus, quia confunderetur ordo, si cuique sua dignitas non servaretur, quamvis ut praedictum est, ex frequentibus actibus 40 annorum spatio usitatis, contraria potius in Regno Angliae consuetudo firmata sit.

16. Hortamur itaque te venerabilis frater, et volumus, ut praedictis rationibus, ac nostrorum praedecessorum ordinationi atque Ecclesiae universalis observantiae penitus acquiescas, sicut pro tua prudentia, et devotione quam ad Romanam Ecclesiam, et nos semper habuisti, te facturum speramus. In reliquis vero, sive tuam Ecclesiam, sive personam concernentibus, quae nec rationi, aut honestati derogent, pro magna, qua te omni tempore complexi sumus, ac complectimur caritate, nos semper propitios experieris.

(1) Henrico Archiepiscopo Cantuariensi. (Letter sent to Henry Chicheley, archbishop of Canterbury, England, from 27 April 1414 to 12 April 1443.)

Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Bullarum diplomatum et privilegiorum Sanctorum Romanorum Pontificum Taurinenses editio. 25 vols.; Turin: Seb. Franco et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872), III, 21-24.


Top 15th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.