The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

VII

URBIS

Templum S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconiarum ordini accensetur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Pulcherrima templa, quibus haec alma Roma immortalis prae ceteris urbibus decoratur, Romani Pontifices S. R. E. Patribus Cardinalibus attribuere consueverunt ad antiquam maiorum consuetudinem et morem, quae in Romana Ecclesia obtinuerunt et invaluerunt. Cumque, aucto numero eorundem Purpuratorum Patrum, iam et Tituli et Diaconiae quae deferrentur, augere oporteret, aeque fieri visum est, si templum etiam, S. Iosepho dicatum ad Viam Triumphalem Diaconiarum numero accenseretur; in quod consilium sane ob eam causam descendimus, ut non soluni propensam voluntatem Nostram ostenderemus erga nobilissimum hoc templum, verum etiam quia et arte, et pulchritudine, et cleri populique pietate praestat, qua nihil optabilius. Nimirum id S. Iosephi templum, ut aliquid de eo breviter et stricte attingamus, beatus Aloisius Guanella, Congregationis Servorum a charitate Conditor, struendum curavit, adhibito Aristide Leonori, Servo Dei, ut dicunt, architecto. In eo Praedecessor Noster Pius X, Pontifex Max. atque Sanctus, anno millesimo nongentesimo duodecimo, paroecia sedem constituit, paroeciae S. Marcelli, quae exstincta est, iuribus, privilegiis, bonis attributis, conditamque Sodalibus, quos meminimus, concredidit. Quae cum ita sint, templum S. Iosephi ad Viam Triumphalem, tanta gloria decorum, in numerum Diaconiarum redigirmus, factis iuribus atque privilegiis, quae talium aedium propria sunt. Rectorem vero docemus eius esse tum has Litteras Nostras in cleri populique notitiam perferre, qui suae dicionis sint; tum re acta, documenta exarare, eorumque sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem mittere, debite subsignata atque sigillo impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXXIV, n. 17.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIX (1967), 938-939.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.