The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XV

URBIS

Titulus cardinalibus S. Luciae ad locum «Piazza d'Armi» in Urbe constituitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Quandoquidem, auctis pro Ecclesiae sanctae necessitatibus, quae ubique terrarum et gliscunt quotidie, et magna Nos sollicitudine afficiunt, numero Patrum Cardinalium, etiam templa, quae iisdem in Titulum conferri solerent, accrescere oportuit, profecto visum est in eo numero ponere templum quoque S. Luciae ad locum «Piazza d'Armi», quod sive christiani populi in Deum colendum assiduitate sive catholicarum rerum inceptis egregiis fama praestat. Suprema ideo et apostolica Nostra potestate templum illud presbyterali cardinalicio titulo honestamus, datis iuribus et privilegiis quibus huiusmodi Romanae sacrae aedes fruuntur. Mandamus autem ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui eidem templo praeest, publice clero atque populo legantur, die recurrente festo de praecepto, peractaeque rei congruum documentum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur, demore signatum sigilloque impressum.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. 40.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 138-139.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.