The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

LITERAE APOSTOLICAE

MOTU PROPRIO DATAE

Munera Cancellariae Apostolicae in Secretariam Status seu Papalem transferuntur.

PAULUS PP. VI

Quo aptius Romanae Curiae ministeria necessitatibus Ecclesiae servirent, Summi Pontifices constanti studio annisi sunt, ut en recte disponerentur, opportune immutarentur, noviter constituerentur. Neque aliud Nobismetipsis propositum fuit, cum, post Oecumenicum Concilium Vaticanym II celebratum, per Apostolicam Constitutionem « Regimini Ecclesiae universae » totam Sacrorum Dicasteriorum ordinationem definivimus, hodiernis temporibus magis congruentem. (1) Quod quidem opus, ecclesiali quadam dynamica vi impellente, aliqua ex parte postmodum recognitum fuit atque perfectum; cui rei documento sunt sive duae Congregationes pro Cultu Divino et pro Causis Sanctorum, e vetere Sacra Rituum Congregatione exortae, sive recentius condita consilia seu instituta. (2) Id ipsum nunc pertinere arbitramur ad Cancellariam Apostolicam, pernobile sane et antiquissimum officialium corpus, quod olim principem locum obtinuisse egregiamque operam Romanis pontificibus constat navavisse.

Etenim, ut alia quaevis auctoritas, ita et regimen Ecclesiae prisca aetate et, augescentibus eiusdem ministeriis, magis in dies opus habebat adiutoribus ad negotia expedienda, imprimis ad epistulas et ad acta conscribenda, mittenda, servanda. Viri, huic rei dediti, appellabantur notarii et scriniarii, qui per priora medii aevi saecula, nulla quidem distinctione insignes, quamquam in collegium congregati, Romanae Ecclesiae erant administri.

Cum vero munera huiusmodi, quae hodie propria esse dici possint « secretariae generalis Summi Pontificis », etiam amplioribus auctibus crevissent, inde a saeculo XI Officium, ab aliis seiunctum, est constitutum, cui praepositus, nomine Bibliothecarii, Cancellarii, Vicecancellarii appellatus, moderabatur et nonnulli adiutores operare dabant. Huius Officii, quod Cancellaria Apostolica nuncupabatur, erat adumbrata exempla atorum componere, haec ipsa deinde perscribere, in codices seu elenchos referre, legitimo sigillo instructa emittere.

Eo autem, quod actionis campus tantopere amplicabatur et negotia una cum actis ad eadem spectantibus multiplicabantur, varia munera, huic Cancellariae commissa, postmodum coepta sunt dividi, et sic factum est, ut ad illa expedienda. Officia propria conderentur, ab ipsa Cancellaria separata. Quorum haec sunt praecipua: Dataria Apostolica, quae, magna parte munerum Cancellariae Apostolicae ablata, supplices libellos, Pontifici porrectos, recognoscendos et gratias concedendas, postea etiam rem ad beneficia ecclesiastica spectantem curabat; et Secretaria Status, cuius initium saeculo XV tribuitur -- Camera Secreta tunc dicebatur-- quaeque saeculis XVI et XVII magis progressa est, cum Secretarius Status exsisteret, vir, cui Pontifex prorsus ridere haberet et qui eius mentem probe interpremretur et iussa accurate exsequeretur. Quae quiaem Secretaria, euius erat negotia secreta + diplomatica ; trattare epistulasque eodem pertinentes scribere, in hac ipsa re, novorum temporum rationem habens, etiam lingua vulgari utebatur. Ex eadem originem traxerunt Secretaria Brevium ad Principes et Secretaria Litterarum Latinarum, quae propria Officia postea evaserunt. Recensenda est etiam Secretaria Brevium Apostolicorum, quae, Summo Pontifici proxime subiecta, ab exeunte saeculo XV epistulas forma minus insigni concinnatas expediebat: Sacrae vero Romanae Curiae Congregationes, saeculo XVIconstitutae, quaedam acta, novam provinciam suam respicientia, per se ipsas conficiebant, quae ideo dempta sunt CancellariaeApostolicae.

Itaque has ob causas aliasque res, progressione historica inductas, recentiore aetate ineunte numerus seu amplitudo munerum Cancellariae Apostolicae gradatim perquam imminuebatur et coartabatur.

Etiam in renovatione Curiae Romanae, quam S. Pius X perfecit quamque Nos per memoratam Constitutionem sumus aggressi, id solum Cancellariae Apostolicae mandatum est, ut quaedam insignioris formae acta Pontificia appararet, conscriberet, emitteret.

Est demum animadvertendum secundum Romanae Curiae ordinationem, quam per eandem Constitutionem suscepimus, nonnulla Officia, quae negotia, olim Cancellariae Apostolicae propria, accurabant, Secretariam dicimus Brevium Apostolicorum, Secretariam Brevium ad Prin- cipes, Secretariam Litterarum Latinarum, iam transisse ad Secretariam Status, quae nunc est quasi restituta illa vetusta Cancellaria Apostolica, novis quidem necessitatibus conformata atque disposita.

Quapropter, illa praeterea attendentes, quae ad cuiusvis generis Latinas Litteras Apostolicas conficiendas pertinent, et huiusmodi publicorum actorum uniformi rationi studentes, necnon annitentes, ut hoc ministerium simplicius et effidacius reddatur ad utilitatem Ecclesiae, cui ceterum tota Romana Curia deservit, expedire censemus, ut omnia negotia, antea diversimode distributa, in unam sedem conferantur eique Dicasterio concredantur, quoa suapte natura Romano Pontifici proxime adest ipsique est ab epistulis.

Quae cum ita sint, cunctis mature perpensis auditisque peritorum sententiis, haec, quae sequuntur, statuimus:

1. Officium Cancellariae Apostolicae in Romana Curia uti tale esse desinit, et ea quae prius negotia eidem exsequenda committebantur circa Litteras Decretales, Crnstitutiones Apostolicas, Brevia maioris momenti ceteraque attribuuntur Nostrae Secretariae Status seu Papali, ubi sigillum plumbeum atque anulus Piscatoris summa cura erunt custodienda.

2. Praedicta negotia, intra Seretariam Status, curabuntur a peculiari officio, de quo in memorata Constitutione Apostolica « Regimini Ecclesiae universae », n. 22; 1 et 2 agitur3 -- est autem in unum redactum -- et quod Cancellaria Litterarum Apostolicarum appellabitur.

3. Quod ad Praepositos, Officiales ministrosque Cancellariae Apostolicae quae hucusque fuit, attinet, Apostolicae Sedis erit iisdem, pro rei opportunitate, prospicere.

4. Fidei professio, quam antea in aedibus Cancellariae Praesules recens electi pronuntiabant, in posterum apud Sacram Congregartonem pro Episcopis erit iis proferenda.

5. Consentanea ratione, id quod Protonotariis Apostolicis de numero participantium in eadem Cancellaria usque adhuc erat agendum, in posterum apud Secretariam Status seu Papalem ipsis erit praestandum.

Quaecpmque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus contrariis quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, nihil obstantibus; easdemque Litteras, quo die vulgentur, statim vigere.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Februarii, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

(1) Cf. A.A.S. LIX (1967), pp. 885ss.
(2) Const. Apost. Sacra Rituum Congregatio: A.A.S. LXI (1969), pp. 297ss.; Lttterae Apost. Apostolicae caritatis motu proprio datae, quibus Pontificia Commissio de spirituali migratorum atque itinerantium cura constituta est: A.A.S. LXII (1970), pp. 193ss.; Epistula Amoris officio, qua Pontificium Consilium «Cor Unum» de humana et christiana progressione fovenda in Urbe conditum est: A.A.S. LXIII (1971), pp. 669ss. ; institutum hoc ipso anno consilium v.d. Comitato per la Famiglia: A.A.S. LXV (1973), pp. 60-61.
(3) Cf. A.A.S. LIX (1967), p. 896.


Digitized and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 113-116.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.