The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

XI

URBIS

Templum S. Leonis I Papae in via Praenestina ad dignitatem tituli Cardinalicii presbyteralis evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Romanorum Pontificum morem secuti, qui templa in Urbe exstantia S. R. E. Cardinalibus titulo assignare consueverunt, eadem et Nos Purpurat, is Patribus concedere censemus, eo sane consilio ut manifeste atque aperte aliquid muneris iidem Romae suscipiant. Cum tamen sacrae eiusmodi aedes impares nunc sint augendo S. R. E. Cardinalium numero, visum est Nobis alias eodem honore esse decorandas, quae dignae atque idoneae sint quae id obtineant. Quas inter templum profecto est annumerandum, Deo in honorem S. Leonis I Papae dicatum, quod tricesimum ab Italica Cosociatione Virorum ab Actione Catholica condita annum agentes eiusdem Sodales, stipe collata, e fundamentis erexerunt, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, atque peramanter Romano Pontifici dono dederunt. Quapropter de apostolica et suprema Nostra potestate templum curiale S. Leonis I Papae ad gradum et dignitatem tituli Cardinalicii presbyteralis ducimus, omnia dantes iura et privilegia quae eiusdem decoris templa in Urbe habent, contrariis quibuslibet non impedientibus. Decernimus praetere ut hae Nostrae sub plunbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem sacrae aedi est praefectus, clero ac populo perlegantur cum primus ad venerit dies festus de praecepto celebrandus. Onus autem eidem erit ut, perfecta Litterarum Nostrarum exsecutione, documenta, exarentur eademque cito S. Consistoriali Congregationi mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost. Decanus
+ Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 65.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 450-451.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.