The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Seventeenth Century
Innocent XII (1691-1700)

Constitutio Romanum decet Pontificem, 22 iunii 1692.

Innocentius episcopus servus servorum Dei,
ad perpetuam rei memoriam.

Romanum decet Pontificem, tamquam fidelem servum et prudeutem quem constituit Dominus super familiare suam, in Ecclesiae catholicae conspectu actum suum ita ordinare, ut ipse quidem in diebus suis placeat Domino et inveniatur iustus, fiatque forma gregis ex animo, et bonus sit Christi odor in omni loco; ceteri vero antistites et ecclesiarum preclari, in partem sollicitudinis, cuius ei commissa est plenitudo, vocati, aliique christifideles, quos curae suae divinitus creditos in visceribus paternae gerit charitatis, eius exemplo atque praeceptis, caduca mundi huius despicere, carnisque et sanguinis laqueos effugere, ac de bonis et rebus ecclesiasticis iuxta aequitatis et iustitiae leges disponere, et spiritualium remigio aIarum ad caelestia contendere atque evolare, auxiliante Domino, condiscant. Hinc ad ea sacrorum canonum instituta, quae episcopis, ne bonis et redditibus Ecclesiae consanguineos suos augere studeant, interdicunt, considerationis nostrae aciem convertentes, eam nobis in suprema beati Petri apostolorum principis, cui caro et sanguis non revelavit, Sede constitutus, ab ipso pontificatus nostri primordio servandam proposuimus, et hactenus, Deo adiuvante, servare studuimus disciplinam, ut, in honorum et reddituum ad hanc Sanctam Sedem et Cameram nostram Apostolicam spectantium distribufione, iustitiae atque prudentiae leges et regulas accurate custodientes, summam meritorum, nullam autem carnis et sanguinis aut cuiuscumque humani affectus rationem haberemus. Et licet in Dei misericordia speremus, tales nobis successuros Romanos Pontifices, qui non minus hac in parte, quam in reliquis munus suum impleant, et Ecclesiam universam spiritualium aromatum odore perfundant; nihilominus ea, quae nobis licere non patimur, aliis indicare, salubremque in S. R. E. omnium ecclesiarum matre et magistra circa praemissa normam et legem constituere atque stabilire decrevimus.

§ 1. Habita igitur super his cum veneralibus fratribus nostris eiusdem S.R.E. cardinalibus deliberatione matura, ac de illorum consilio pariter et assensu, ad omnipotentis Dei gloriam, Apostolicae Sedis honorem, ac antistitum, praelatorum, aliorumque ecclesiasticorum aedificationem et bonum exemplum, hac nostra perpetuo valitura constitutione statuimus atque decernimus, salutarem hanc de celere in dicta S. R. E. servari rationem atque disciplinam ut nec a nobis, nec ab ullo Romanorum Pontificum successorum nostrorum, ad favorem nostrorum sive suorum respective fratrum, nepotum, aliorumque quorumcumque consanguineorum, seu affinium, sive illorum quos in locum nepotum aliorumque consanguineorum per cooptationem in familiam aut aliter adlegi seu adscisci contigerit, de bonis, pecuniis, locis montium vacabilium et non vacabilium, officiis venalibus, illorumque pretio, creditis, redditibus, rebus et iuribus quibuscumque ad Sedem et Cameram praefatas quovis moodo spectantibus vel quandocumque spectaturis, etiam ex emolumentis Datariae, Cancellariee Apostolicae, Secretariae brevium, spoliorum ecclesiasticorum, et quarumcumque palatii apostolici portionum seu distributionum provenientibus, liberalitatis et donationis allevo quovis gratuito seu lucrativo titulo, directe vel indirecte, etiam servitiorum et meritorum, quae tamen talia non sint ut ex lege iustitiae eam exigant remunerationem, aIiove quolibet colore seu praetextu, sive etiam supra veram ipsorum servitiorum et meritorum rationem, ullo modo in posterum disponatur.

§ 2. Quod si fratres, nepotes, consanguinei, vel affines, seu illorum loco adiecti sive adsciti praefati, inopia laboraverint, poterit Romanus Pontifex pro tempore existens, pro timorata sua conscientia, illorum paupertatem eodem omnino modo sublevare, quo pauperum extraneorum inopiae subvenire fas est.

§ 3. Ne autem, quod directe prohibetur, indirecte permittatur, magnorum pluribus stipendiorum seu honorariorum nonnullis Sedis praedictae officiis seu muneribus (quae consanguineis vel affinibus seu adlectis vel adscitis praefatis concedi ut phtrimum consueverunt) assignatarum ratione, stipendia, provisiones, sive salaria et honoraria, et alias quomodolibet nuncupari solita emolumenta quaecumque, quae antehac per Cameram praedictam in civitate Avenionensi et comitatu Venayssino nostris in spiritualibus et temporalibus vicario generali ac in illis et vicinis quinque provinciis eiusdem Sedis de latere legato praestari et solvi plerumque solita et consueta fuerunt, superintendentis vero generalis negotiorum Sedis Apostolicae, necnon totius militiae tam equestris quam pedestris Status nostri Ecclesiastici gubernatoris et capitanei generalis. itidemque classis et triremium pontficiarum praefecti, illiusque et illarum commissarii et locumtenentis generalis, arciumque et turrium ad littora maris tam Adriatici quam Thyrreni existentium superintendentis generalis, praefccti quoque generalis utriusque custodiae corporis Romani Pontificis, eiusque locumtenentis generalis, item castellani Arcis S. Angeli de Urbe gubernatoris, ut alis deputabatur, civitatis Beneventanae (cuius tamen gubernium ad instar aliorum praedicti nostri Status, prout impraesentiarum servatur, remaneat) et arcis Beneventanae praefecti, item gubernatoris oppidi nostri Civitatisvetulae, ac demum Perusinae, Anconitanae et novae Asculanae respective arcium praefecti seu castellani officia et munera ipsa, cum omnibus et singulis illorum et cuiuslibet eorum iuribus, praerogativis, stipendiis, salariis et emolumentis quibuscumque, perpetuo supprimimus et abolemus, illaque deinceps quomodocumque et quandocumque renovari prohibemus, nec cuiquam de cetero assignari et praestari seu concedi et conforti respeetive volumus atque decernimus. Quod si pro rerum qualitate, temporumque contingentia, manifesta urgensque necessitas munera seu officia militaria huiusmodi vel aliqua ex eis de novo institui exegerit, viros ad illa assumi volumus et mandamus strenuos et fideles, eximia virtute praestantes, reique militaris apprime peritos, et in illa diuturno ac probato usu exercitatos, quibus Romanus Pontifex pro tempore existens, secundum datam sibi a Domino sapientiam, pro ratione laboris, industriae, atque periculi, competentia et congruentia stipendia assignabit. Porro si nostri successorumque nostrorum Romanorum Pontificum pro tempore existentium fratres, nepotes et alii quicumque consanguinei, seu affines,sive veri, sive, ut praefertur, adlecti et adsciti, virare ecclesiasticam elegerint, ac ecclesiarum et monasteriorum, aliorumque beneficiorum et officiorum ecclesiasticorum, ac annuarum pensionum super eorum fructibus consecutionis capaces fuerint, eam in reddituum et proventuum ecclesiasticorum distributione eis facienda servari volumus moderationem, ut nonnisi iuxta eorum merita et non ultra congruam pro (1) gradus vel dignitatis, quem vel quam in Ecclesia obtinuerint, nullo ad consanguinitatem, afiinitatem, seu adlectionem erga Romanum Pontificem habito respectu, sustentationem, eiusmodi redditus et proventus ecclesiastici eis distribuantur, quo, custodita in omnibus ecclesiasticae disciplinae atque iustitiae distributivae regula, nemini relinquatur conquerendi vei obloquendi occasio. sed ecclesiastica sti pendia ministrantibus in Ecclesia Dei aequa lance pro uniuscuiusque merito assignentur.

§ 4. Quoad illos autem ex fratribus, nepotibus, aliisque consanguineis seu affinibus Romanorum Pontificum pro tempore existentium praefatorum, sive veris, sive, ut praefertur, adlectis et adscitis, quos, eximiis eorum ita exigentibus meritis, ad sublimem cardinalatus digmtatem assumi contigerit, eam quoque de cetero servari volumus moderationem, ut ecclesiae, monasteria, commendae, aliave cuiusvis generis beneficia et officia ecclesiastica ac pensiones annuae super illorum fructibus unicuique eorumdem respective conferenda, commendanda et concedenda, ac reservandae et assignandae, verum valorem annuum duodecim millium scutorum monetae romanae, computatis insimul beneficiorum et officiorum quibuscumque fructibus et pensionum quantitatibus, in totum non excedant: in ea tamen taxatione non comprehendantur emolumenta officiorum eiusdem Apostolicae Sedis et Romanae Curiae S.R.E. cardinalibus demandari seu concedi solitorum, aliorumque rnunekrum, quae ipsis non ad vitam vel in perpetuum, sed ad tempus sen beneplacitum Romani Pontificis pro tempre existentis demandata seu concessa fuerint. Declarantes, quod deinceps praefati, qui vitam ecclesiasticam elegerint, seu ad sublimem cardinalatus dignitatem fuerint assumpti, quoscumque titulos fructuum reservationibus gravatos, sive praeventivas vel eventitias pensiones, ultra moderationem ut supra respective praescriptam, nullatenus assequi valeant.

§ 5. Quod si forsan (quod absit) modus circa praemissa sic congruenter salubriterque praescriptus in posterum excedatur, curae erit Romanis Pontificibus successoribus, donationes gratuitas, seu hcrativas dispositiones, excessivas subventiones, munerum et officiorum seu illorum stipendiorum et emolumentorum concessiones, ac reddituum et proventuum ecclesiasticorum distributiones, necnon collationes, commendas, concessiones, reservationes et assignationes, aliaque praemissa, contra vel ultra modum ut praefertur praescriptum factas seu facta, rescindere, revocare et in nihi!um redigere, ac ut praefertur donata, elargita, concessa, collata, commendata, reservata et assignata a consanguineis et affinibus, sive veris, sive adlectis et adscitis praefatis, eorumque haeredibus et successoribus respective, etiam manu regia et de apostolicae potestatis plenitudine vindicare et auferre, ac Camerae Apostolicae applicare et incorporare, a!iisque respective conferre, commendare, concedere et assignare, ac alias desuper opportune providere seu disponere.

§ 6. Quia vero aegrotante Romano Pontifice nonnunquam contigit ut signaturae gratiarum, quae per concessum fieri dicuntur, modum illum excederent, quem ipse Romanus Pontifex, dum bene valebat, serrare consueverat; statuimus atque decernimus, ut ii, quibus eiusmodi signaturas per concessum a Romano Pontifice aegrotante, etiam per chirographum speciale manu ipsius Romani Pontificis subscriptum, vel alias quomodocumque committi contigerit, cuiuscumque status, gradus, ordinis et dignitatis fuerint, etiamsi cardinalatus honore praefulgeant, nullas huiusmodi gratias signare vel expedire valeant, nisi fuerint ad illas adhibiti duo eiusdem S. R. E. cardinales, qui, una cum signatore praefato coram ipsomet Romano Pontifice eas concedente ac expediri mandante, earumdem gratiarum supplicationibus sive minutis aut chirographis aliisque concessionum scripturis subscribant; alioquin, quidquid secus actum gestumve fuerit, nullum, irtitum et invalidum, nulliusque sit roboris vel momenti; et qui huic saluberrimae sanctioni contravenerint, ab ipso Romano Pontifice sanitati restituro, vel eius successoribus, condignis poenis puniantur.

§ 7. Ut autem praemissa omnia et singula perpetuo et inviolabilit4r observentur, volumus et apostolica attctoritate decernimus, ut, sicut eiusdem S.R.E. cardinales in Romana Curia praesentes hanc constitutionem quantum in eis eis observare, illique non contravenire, nec ullis controfacientibus, etiam Romanis Pontificibus, consentire, nec absolutionem a iuraramento praestito petere, nec oblatam aut concessam acceptare promiserunt et iurarunt, item quoque per absentes ab eadem curia dictae S.R.E. cardinales, quandocumque ad eam advenerint, ac per futuros cardinales in assumptione pilei promitti et iurari debeat, promissioque et iuramentum huiusmodi in formula iuramenti per eosdem cardinales praestari soliti adiungantur et adscribantur. Occurrente autem quandocumque eiusdem Apostolicae Sedis vacatione, iidem cardinales in conclavi, quando de observandis felicis recordationis praedecessorum nostrorum Iulii Papae II, super electione Romani Pontificis, Pii Papae V, ne civitates et loca S.R.E. infeudentur, et Sixti Papae V, de pecuniis in Arce S. Angeli positis inde non amovendis, aliisque nonnullis constitutionibus apostolicis iuramentum praestare solent, etiam de praesenti constitutione per quemlibet eorum, qui Romanus Pontifex electus fuerit, inviolabiliter observanda, et postimodum ipse ad supremi apostolatus officium assumptus, post assumptionem huiusmodi, hoc ipsum promittere et iurare debeat, servatis etiam aliis omnibus et singulis illis, quae circa iuramentum huiusmodi in praefata Sixti praedecessoris constitutione, anno Incarnationis dominicae MDLXXXVI, XI kalendas maii, pontificatus sui anno I edita, praescribuntur.

§ 8. Has quoque nostras litteras in libellum redigi, et post praedictas Iulii, Pii et Sixti, quae in conclavi legi solent, aliorumque praedecessorum nostrorum constitutiones adiungi, et in quinterno Cancellariae nostrae Apostolicae una cum aliis constitutionibus apostolicis adscribi et ad valvas ecclesiae Lateranensis, basilicae Principis apostolorum, dictaeque Cancellariae, et in acie Campiflorae de Urbe publicari, ipsarumque praesentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastici dignitate constitutae munitis, eamdem prorsus fidem tam in iudicio quam extra illud ubique haberi volumus, quae iisdem praesentibus haberetur si forent exhibitae vel ostensae.

§ 9. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc nostrarum constitutfionis, suppressionis, abolitionis, taxationis, statutorum, decretorum, voluntatum et mandati infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis dominicae MDCXCII, X kalendas iulii, pontificatus nostri anno I.

Dat. die 22 iunii 1692, pontif. anno I.

+ EGO INNOCENTIUS
CATHOLICAE ECCLESIAE EPlSCOPUS
PROMITTO, VOVEO ET IURO.

+ Ego Alderanus episcopus Ostiensis cardinalis Cybo promitto, voveo et iuro.
+ Ego lacobus episcopus Tusculanus cardinalis Fransonus promitto, voveo et iuro.
+ Ego P. episcopus Praenestinus cardinalis de Alteriis S. R. E. camerarius promitto, voveo et iuro.
+
+
+ Ego F. tituli S. Praxedis presbyter cardinalis Maidalchinus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Carolus tituli S. Laurentii in Lucina presbyter cardinalis Barberinus promitto, voveo et iuro.
+
+
+
+ Ego Nicolaus tituli S. Calisti presbyter cardinalis Acciaiolus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Gaspar tituli S. Mariae Transtyberim presbyter cardinalis Carpineus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Caesar tituli SS. Trinitatis in Monte Pincio presbyter cardinalis de Estrées promitto, voveo et iuro.
+
+
+ Ego Franciscus tituli S. Matthaei in Merulana presbyter cardinalis Nerlius promitto, voveo et iuro.
+ Ego Hieronymus tituli S. Sylvestri de Capite presbyter cardinalis Casanate promitto, voveo et iuro.
+ Ego Galeatius tituli Ss. Quirici et Iulitae presbyter cardinalis Mareseottus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Fabritius tituli S. Chrysogoni presbyter cardinalis Spada promitto, voveo et iuro.
+ Ego P. Thomas Hovardus tituli S. Mariae super Minervam presbyter cardinalis de Norfolcia promitto, voveo et iuro.
+ Ego Ioannes Baptista tituli S. Caeciliae presbyter cardinalis Spinula promitto, voveo et iuro.
+
+
+
+ Ego frater Laurentius Basilicae Ss. XII Apostolorum presbyter cardinalis de Laurea promitto, voveo et iuro.
+ Ego Iacobus tituli S. Maria de Aracaeli presbyter cardinalis da Angelis promitto, voveo et iuro.
+
+
+
+ Ego Marcus Antonius Barbadicus tituli S. Susannae presbyter cardinalis S. Susannae promitto, voveo et iuro.
+
+
+
+ Ego Ioannes titulm S. Petri in Monte Aureo presbyter cardinalis de Gaessen promitto, voveo et iuro.
+
+ Ego P. Maria tituli S. Marcelli presbyter cardinalis Petruccius promitto, promitto, voveo et iuro.
+
+
+
+ Ego Ioseph Saens tituli S. Balbinae presbyter cardinalis de Aguirre promitto, voveo et iuro.
+ Ego Leander tiiuli Ss. Nerii et Achillei presbyter cardinalis Coloretus maior poenitentiarius promitto, voveo et iuro.
+ Ego Fortunatus tituli Ss. loannis et Pauli presbyter cardinalls Carafa promitto, voveo et iuro.
+ Ego Bandinus titu|i S. Pancrafii presbyter cardinalis Panciaticus promitto, voveo et iuro.
+
+ Ego Ferdinandus tituli S. Clementis presbyter cardinalis de Abdua promitto, voveo et iuro.
+ Ego Tussanus tituli S. Agnetis entra moenia presbyter cardinalis de Janson Forbin promitto, voveo et iuro.
+ Ego Ioannes Baptista tituli S. Laurentii in Pane et Perna presbyter cardina|is Rubinus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Ioannis Baptista S. Anastasiae presbyter cardinalis Costagutus promitto, voveo et iuro.
+
+
+
+
+
+
+ Ego Urbanus S. Mariae in Vialata diaconus cardinalis Sacchettus promitto, voveo et iuro.
+
+
+
+ Ego Fulvius Ss. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis Astallius promitto, voveo et iuro.
+
+
+ Ego Petrus S. Laurentii in Damaso diaconus cardinalis Ottobonus S. R. E. vicecancellarius promitto, voveo et iuro.
+ Ego C. S. Mariae in Cosmedin diaconus cardinalis Bichius promitto, voveo et iuro.
+
+ Ego Aloysius S. Mariae in Porticu disconus cardinalis Homodeus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Ioannes Franciscus S. Adriani diaconus cardinalis Albanus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Franciscus S. Angeli in Foro Piscium diaconus cardinalis Barberinus promitto, voveo et iuro.
+ Ego Laurentius S. Mariae in Aquiro diaconus cardinalis de Alteriis promitto, voveo et iuro.

(1) Praeposit. pro delenda videtur (R. T.).

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2008), from Bullarum, diplomatum et privilegiorum sanctorum Romanorum pontificum taurinensis editio : locupletior facta collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a S. Leone Magno usque ad praesens cura et studio R.P.D. Aloysii Tomassetti ...auspicante ... S.R.E. cardinali Francisco Gaude. 25 v. Augustae Taurinorum : Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus, 1857-1872, XX, 441-446.

Top 17th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.