The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

XXI

URBIS

Diaconia S. Pio V ad villam vulgo «Carpegna» constitutus.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

     Siquidem peculiaria Romae exstantia templa, quae Patribus Cardinalibus vel in titulum vel in diaconiam ex antiquitate assignantur, haud iam ob auctum denuo eorum numerum sufficiunt, visum est Nobis quaedam alia, aliis praestantia, esse huius generis privilegio decoranda. Quas inter cum sacra etiam aedes annumeretur Deo dicata in honorem S. Pii V ad Villam vulgo «Carpegna», suprema et apostolica Nostra potestate illam ad cardinaliciam diaconiam evehimus, datis iuribus et privilegiis, quae huiusmodi Romana templa habent. Mandamus autem ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui eidem templo praeest, publice clero ac populo legantur, die recurrente festo de praecepto, utque peracti negotii congruum documentum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittatur, de more signatum sigilloque impressum.

     Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

     Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo tertio, Pontificatus Nostri decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
+ ALOISIUS Card. TRAGLIA

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinnello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Eugenius Sevi,
Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXLIII, n. 38.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2014), from Acta Apostolicæ Sedis, LXV (1973), 146.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.