The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

VI

URBIS

Templum Dominae Nostrae a Sacro Corde ad dignitatem diaconiae attollitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sollicitudo omnium Ecclesiarum, qua exemplo S. Pauli Apostolic premimur (cfr.. 2 Cor. 11, 28), illud Nobis consilii intulit ut Purpuratorum Patrum numerum nonnihil augeremus, viris ex universo orbe accitis, cui Nobis prudentia et opera adessent. Cum autem novae rerum condicioni tituli vel diaconiae Romae exstantes, quos Summi Pontifices Decessores Nostri S.R.E. Cardinalibus assignare consueverunt ut eos arcta necessitudine cum Petri Sede obligarent, impares numero evadant, alia templa, ob varias causas insignia eisdem annumerare censemus. Inter quae templum Dominae Nostrae a S. Corde deliberato consilio elegimus, quod loco vetusti templi S. Iacobi saeculo XV ab Hispanis in Urbe commorantibus erecti, iussu Leonis XIII Papae, seculo elapso, Iulius Chevalier, Missionariorum Sacratissimi Cordis Iesu conditor, splendide aedificavit suisque Sodalibus commisti ut frequentem populum in eo evangelicae doctrinae pabulo reficerent. Huic igitur templo summa Nostra potestate titulum diaconialem cardinalicium concedimus, omnibus factis privilegiis quibus ceteri in Urbe tituli eiusdem ordinis fruuntur, contrariis minime obstantibus volumus autem ut eius cura qui nunc templo quod memoravimus praeest, hae Nostrae Litterae clero populoque legantur. Peracti autem negotii documentum conficiatur, idemque rite subscriptum sigilloque impressum ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mi.ttatur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 74.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 488-489.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.