The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

URBIS

TITULUS PRESBYTERALIS S. THOMAE IN PARIONE DE URBE IN ECCLESIAM SANCTAE MARIAE IN VALLICELLA TRANSFERTUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPTUAM REI MEMORIAM

Quum S. Thomae in Parione ecclesia de Urbe temporis iniuria minus decora evaserit, Nos, omnibus mature perpensis, congruum sane duximus cardinalicium titulum, quo hucusque illa decorata est, in paroecialem ecclesiam S. Mariae in Vallicella transferre, quae aedificii amplitudine, artis decore, praeclaris potissimum S. Philippi Nerii, Urbis apostoli merito nuncupati, memoriis, immo et sacris eius exuviis in ipsa asservatis, atque inter viciniores ecclesias populi frequentia et pietate excellere videtur.

Quare, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, titulum, quo hactenus praefata ecclesia S. Thomae in Parione decorata est, in ecclesiam S. Mariae in Vallicella transferimus; eique propterea omnia tribuimus iura et privilegia, quae ceteris Romae ecclesiis cardinalicio titulo decoratis competunt, cum omnibus pariter oneribus et obligationibus, quibus illae adstringuntur. Contrariis non obstantibus quibuslibet, hoc decernimus, et volumus praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper existere et fore, suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere illisque, ad quos res spectat sen spectare poterit, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri quidquam secus uper his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo trigesimo septimo, die duodevicesima mensis Decembris. Pontificatus Nostri anno sexto decimo.

Fr. TH. PIUS, O. P. Card. BOGGIANI Cancellarius S. R. E.

Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI S. C. Consistorialis a Secretis

Alfonsus Carinci, Proton. Apost.
Vincentius Bianchi Cagliesi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi

Reg. in Canc. Ap., Vol. LVIII, n. 61.

Digitized /and marked up by Salvador Miranda (1999), from Acta Apostolicæ Sedis, XXX (1938), 191.


Top XX Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.