The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

URBIS

Templurn Beatae Mariae Virginis Perdolentis, ad Forum Bonaërense, in Titulorum Cardinaliciorum Presbyteralium ordinem redigitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sunt hic Romae, in urbe omnium nobilissima ob Beati Petri sedem atque venerandam Christi religionem, ad quam testandam mille ac mille martyres, Christi athletae, sanguinem profuderunt, templa multa eademque sanctissima, Deo nempe dicata in suorum Sanctorum honorem, quae ad maiorum Nostrorum consuetudinem Patribus Cardinalibus in Titulum tribui solent. Quod idcirco fieri consuevit ut tum aedes illae e tantorum virorum dignitate quasi ornamento afficerentur, tumegregii hi viri e templorum maiestate parem cum sua purpura dignitatis splendorem obtinerent. His sane templis, arte; structura, pietate insignibus, id est annumerandum quod est Beatae Mariae Virgini Perdolenti sacrum, ad Forum Bonaërensi. Quod quidem, Leone Iosepho Gallardo auctore, ex archidioecesi Bonaërensi sacerdote, est anno MCMX aedificari coeptum, atque dicebantur Christi fideles Argentinae Rei publicae, saeculo a recuperata libertate primum redeunte, Summo Pontifidi dono esse daturi. Cum autem opus prope absolutum esset, anno MCMXV, die duodevicesimo mensis iunii, Benedictus XV P. M. per Apostolicas Litteras templum Argentinae Nationi attribuit, cum iuribus atque privlegiis iisdem ac ceterarum sacrarum aedium quae Hispanorum vel Gallorum Romae essent. Tum templi dominium datum est Episcopatui Nationis Argentinae, ac tandem, anno MCMXXIX ita res est disposita ut Ordini Beatae Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum ad sacra facienda crederetur, a quibus est etiam magno infideles Ecclesiamque merito fastigium impositum. Postremo, anno MCMXXX per Vicarium Urbis consecratum est. Neque est praetereundum in sacra hac aede nonnullos per annos sedem paroecialem fuisse. Quae cum ita sint, templum Beatae Mariae Virginis Perdolentis ad ForumBonaërense in numerum Titulorum Cardinaliciorum redigimus, cum iuribus ac privilegiis, huius ordinis propriis. Curet autem Rector templi ut clero populoque has Litteras Nostras perlegar, cum primum acceperit; mdem vero documenta exaret actae rei, atque debite subscripta ac sigillo impressa ad Sacram Congregationem Consistorialem sinceris exemplis mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimosexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXXIV, n. 15.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIX (1967), 929-930.

Top20th CenturyGuideHome

©1998-2018 Salvador Miranda.