The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

ACTA PAULI PP. VI

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

II

URBIS

Templum SS. Ambrosii et Caroli ad viam Latam Cardinalicio Titulo Presbyterali honestatur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ab antiquis quidem temporibus huius Romanae et Apostolicae Sedis positum est in more ut S. R. E. Patribus Cardinalibus dignitate sua omnibus in Ecclesia praestantibus unum ex celeberrimis Urbis templis attribueretur, quod esset cum eorum amplitudine ac quasi malestate par. Nos igitur mox eligendis Purpuratis Patribus proprium Titulum assignare volentes nec tamen satis pro eorum numero habentes, statuimus sacras Sanctorum Ambrosii et Caroli ad Viam Latam aedes ad Tituli Presbyteralis gradum et honorem evehere. Id autem templum quod a Lombardis civibus, saeculo XIV exeunte, exstructum ac S. Ambrosio, Mediolanensi Episcopo, dicatum fuit, insequenti saeculo fere collapsum renovatum est. Penes commemoratas sacras aedes nullo non tempore sedem habuit Lombardorum Sodalitas seu Confraternitas, quam Pius IV P. M., Mediolanensis, amplissimis privilegiis cumulavit. Praeterea, saeculo XVII ineunte nova ampliorque ecclesia aedificari coepta est, Sanctis Ambrosio et Carolo dicata, quae anno MDCLXXXIV absoluta artisque operibus exornata in potioris momenti huius almae Urbis templis est annumeranda. Quo in templo, id quoque recolere Nobis gratissimum est, die XXI decembris a. MDCCCLXXIX, Achilles Ratti, qui postea fuit Pius XI, a sacerdotio recens primam hostiam Deo immolavit. Hic autem Summus Pontifex ad perpetuandam sui Iubilaei sacerdotalis memoriam, Litteris Apostolicis diei XXI decembris MCMXXIX, templum sanctorum Ambrosii et Caroli Basilicae Minoris tmtulo perpetuum in modum exornavit. Quae cum ita sint, volentes et Nos in easdem sacras aedes Nostram significare voluntatem templum SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam apostolica Nostra auctoritate Tituli Cardinalicii dignitate honestamus, una cum iuribus et privilegiis quae conseciuuntur. Has vero Litteras dilectus filius eiusdem templi Rector ad exitum deduci curet, per se ipse, vel per alium, dummodo ecclesiastica dignitate pollentem virum Re vero acta, idem documenta exaret, quorum exempla sincere conscripta et sigillo impressa, ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

Pro S. R. E. Cancellario
+ HAMLETUS I. Card. CICOGNANI

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri,Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXXIV, n. 13.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LIX (1967), 931-932.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.