The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

III

URBIS

Templum Ss.mi Nominis Iesu diaconia fit.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quod ex antiquitate iterum iterumque factum a Decessoribus Nostris est, qui sacras urbis Romae aedes non solum singularibus privilegiis ditarunt, sed ex iis etiam plurimas ut presbyterales titulos vel diaconias S. R. E. Cardinalibus assignaverunt, et Nos facimus qui, templum Ss.mo Nonmini Iesu dicatum propensissimo animo iamdin colentes, nova hodie celebritate insignire censemus, diaconiae collata dignitate. Est enim idem templum, artis magnificentia insigne, cura S. Francisci Borgia ibi loci erectum ubi S. Ignatius Loyola, primum Romam petens, et sibi et sodalibus suis domicilium constituit, ad praesensque non solum sacellum quod maximi habetur Beatae Mariae Virginis a Strata continet, sed sedes etiam, omnium celeberrima, factum est quo frequentissimi christiani fideles ex omnibusque Ordinibus religiosi viri monialesque conveniunt, ut peculiares ad Deum preces supplicationesque praestitutis temporibus adhibeant. De apostolica igitur et suprema Nostra potestate templum Ss.mi Nominis Iesu ad diaconiae honorem attollimus, datis iuribus et privilegiis quibus huiusmodi in Urbe sacrae aedes iure et consuetudine furuuntur. Decernimus autem ut, eius cura qui modo eidem templo praeest, clero atque populo Nostrae hae sub plumbo Litterae perlegantur, primo post eas acceptas adveniente die festo de praecepto. Cuius rei, cum perfecta fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittantur, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 70.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 484-485.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.