The Cardinals of the Holy Roman Church

Guide to documents and events

Twentieth Century

IX

URBIS

Templum Annuntiationis Beatae Mariae Virginis in via Ardeatina ad gradum et dignitatem diaconiae evehitur.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sanctissimis templis, quae hanc almam Urbem, Pontificis Summi sedem atque christiani orbis caput, constellant, id sane est annumerandum, quod est Annuntiationi beatae Mariae Virginis Christi Matris sacrum, via Ardeatina exsurgens : quod et antiquissimum esse Pontificis Honorii III inscriptio testatur, et summa religione cultum, populi frequentia, peregrinationes, pietas fidelium, qui undique petunt. Quae profecto ita Romanos Antistites affecerunt ut non solum augendae fidei causa saeculo XVI Piae Sodalitati a Gonfalone templum id crediderint, verum etiam privilegiis auxerint ; quin immo, data curiali dignitate, Piae Societati Taurinensi S. Iosephi tandem commissum est. Cum vero crescentibus in dies Ecclesiae universae negotiis, visum sit numerum etiam sacrorum Cardinalium augere, quibus haec Apostolica Sedes consiliariis prudentissimis utatur, censuimus templum etiam Annuntiationis Beatae Mariae Virginis in via Ardeatina tam ampla dignitate honestare, ut, una cum ceteris Purpuratis Patribus deferri posset. Nostra igitur apostolica auctoritate, sacram hanc aedem, quam memoravimus, in diaconiarum ordinem redigimus, factis nempe iuribus et honoribus quae talium templorum sunt propria. Rectorem vero iubemus ut, postquam has Litteras Nostras clero populoque die festo legerit, in eodem templo, huius voluntatis Nostrae sincera documenta scribat, quorum exempla, debite subsignata et sigillo impressa, ad Sacram Congregationem statim mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus, omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere licat; quin immo huius Constituonis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.

Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol CXVII, n. 72.

Digitized and marked up by Salvador Miranda (2000), from Acta Apostolicæ Sedis, LVII (1965), 493-494.


Top 20th Century Guide Home

©1998-2018 Salvador Miranda.